CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaTheodulfus Aurelianensis

Theodulfus Aurelianensis · Medieval

Carmina (Theodulfus) — X. De simulatorum et stultorum socordia, qui nesciunt a sua pravitate per bonam exhortationem converti.

latín

Illum non sal, non istum sapientia condit,
Hunc doctrina nequit vincere, sal nec eum,
Doctrinam cujus vanum est adhibere medullis,
Quoque magis doceas, stultior inde fiet. Sic crudum studeat laterem dum quisque lavare, Quo magis eluerit, plus facit inde luti. Quid bona verba juvant, ubi nil habet alma voluntas? Aut quid in urticis semina jacta juvent? Flava quid horrendis prosunt data mella lacunis? Quid litor aut olei stercore mistus aget?
105.0364B| Quid juvat aurito lyra si persultet asello,
Cornigero aut lituus si strepat arte bovi? Sole oriente viget quantum tua visio caece, Tantum ejus sensus post bona verba solet. Carmina plura queunt, nequeunt tamen omnia, quamvis littera gentilis, hoc quoque sancta canit. Dicitur et Circe socios insignis Ulyssis Mutasse in varias carminis arte feras. Plurima cum possint, scabiem sanare nequibunt, Tinea nec horum mumurre sana fiet. Ut tamen illa nihil cui manserit hirnia prosunt, Cumque fiunt, totum perditur illud opus: Sic deperdet opus tibi qui, simulator inique, Quiddam nisus erit insinuare boni.
Denique rex sapiens cum plurima dixerit istinc,
105.0364C| Hoc unum exempli ponere sorte libet. Si contusus erit pilae in vertigine stultus Ut far, segnities non sua linquet eum. Verba ducis posui, ponam quid rustica plebes, Re bene de tali dicere saepe solet: Non facere hoc usu, non verbere quibis, ut unquam Bubo sit accipiter, qui petat ungue grues. Utque tuum officium, cape, vultur possit habere, Est quia tardus, edax, inque vehendo gravis. Discere nulla cupit bona, sed mala discere cuncta, vis cur hoc faciat dicere? stultus inest. Hic Juda pejor melior te Petre videri Vult, mala multa tegit sors simulante peplo. Hic bona parva putat magna, et mala plurima nulla,
105.0364D| Se cum vult alios fallere fallit inops.

Sigue explorando

Por su autor
Theodulfus Aurelianensis · 63 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Theodulfus) — VIII. In seconda tabula.Carmina (Theodulfus) — X. In sepulcro Sancti Nazareni. →

Expediente

Autor
Theodulfus Aurelianensis
Título
Carmina (Theodulfus) — X. De simulatorum et stultorum socordia, qui nesciunt a sua pravitate per bonam exhortationem converti.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-theodulfus-x-de-simulatorum-et-stultorum--theodulfus-aurelianensis-e0aa28
Cita recomendada
Theodulfus Aurelianensis, «Carmina (Theodulfus) — X. De simulatorum et stultorum socordia, qui nesciunt a sua pravitate per bonam exhortationem converti.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-theodulfus-x-de-simulatorum-et-stultorum--theodulfus-aurelianensis-e0aa28.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.