105.0329B| Est locus, huc vocitant Carroph cognomine Galli, Quo patet electis aulica porta poli. Quo Salvatoris sub nomine praenitet aula, Quove monasterii claustra decora manent. Enitet hic rutilo sanctorum pignore fretus, Vivit et eximie turba fidelis ibi. Denique Rotharius [Rotgarius] comes ingens, inclytus heros, Conjuge cum Eufrasia condidit istud opus. Hoc fulvo argento, gemmisque exornat, et auro, Affluit et libris, vestibus atque sacris. Praedia, prata, domos, silvas, vineta, colonos, et pecora, et pecudes, et bona quaeque dedit.
105.0329C| Largis dira quibus manibus pellatur egestas,
Aethereo fructus suscipiente penu. Ut Deus hunc summus peccamine purget ab omni, Coelicolisque pius jungat in arce choris. Partibus ex atris studet hunc defendere Christus, quem proprium ad cultum consecret ipse locum. Sueverat infestis vulpis captare rapinis Quaeque paranda forent quis alimenta viris Et quae mille trahens pennas expansa colores Gignit, versuta haec quoque fauce vorat. Nescia tunc mansit monachorum digna caterva, Quae ferret pestiis talia damna sibi. Protinus aligeram rapuit pellacia vulpis Gallinam, hinc patuit fraudis operta via.
Barbara praedatrix pariter cum pondere praedae
105.0329D| Stipite in parte sponte pependit hebes. Sponte pependit hebes, cunctis viduata meandris, Fraudibus et variis undique finis erat. Alitis illa caput recavo consumpserat ore, Mansere intatta caetera membra simul. Arbore namque minor, virgis erat altior alnus, Artificis qua tu pes retinendus eras, Altius ut possit pertingere dextra levantis Saxa quibus paries surgat ad alta celer.
105.0330A| Hac pendebat atrox praedatrix, pestis et inde
Huc illuc torsit colla caputque tremens. La sua visis, gaudet monachorum turba fidelis, Admiranda videns signa favente Deo. Fur procul atque procul hinc omnis abesto profane, Daemonis error abi, angelus alme veni. Invidiae pressis habitet concordia telis, Inque isto regnet spesque fidesque loco. Prospera quaeque Deus tribuens adversa repellat, Pascantur mentes nectare, Christe, tuo.