Job quoque sic recinit, tuus, o patientia miles,
Remque hanc in proprio carmine promit ita.
105.0363C| Cur ergo elata pravorum factio vivit,
Sunt confortati gaza tuis opibus? Permanet infandum coram illis semen eorum, Turba propinquorum et undique cingit eos. Praesunt securis sincerisque aedibus isti, Nonque super hos est rex tua virga Deus. Parturit horum bos, nocuum nec sentit abortum, Bucula nec fetu fit viduata suo. Inque gregum modulum procedit parvula turba, Exsultans variis lusibus atque jocis. Tympana nempe manu retinent, citharasque sonoras, Organeusque sonus gaudia praestat eis. Pluribus inque bonis deducunt tempora vitae, Sed Stygis in puncto tetra barathra petunt.