CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaTheodulfus Aurelianensis

Theodulfus Aurelianensis · Medieval

Carmina (Theodulfus) — VII. De pugna avium in terra Tolosa.

latín

Rebus et exemplis quaedam bene nosse valemus:
Cum non divinem, haec scio res quid agat. Miraque sint per idem tempus cum plurima visto,
105.0342A| Hoc etiam visum est quod recitare paro. Quod mihi Gairardus retulit, Paschasius illi: Hic audita mihi, visa sed ille refert. Nempe Tolosani locus est rurisque Caturci Extimus, hoc finit pagus uterque loco. Illic campus inest, cujus sunt extima sylvis Cincta, hominesque manent non satis inde procul. Quem volucres magno complerunt impete multae, Planitie inque ejus multa resedit avis. Quas fluvius, quas nemus habet, quas squalida rura, quae scopulis nidos composuisse solent, quis cibus est varius, cantus, colore, atque volatus, penna, ungues, rostro, mos, locus, officium. Nam zephyri pars ha, aquilonis vexerat illas,
Partem et utramque putes signa habuisse sua.
105.0342B| Sederunt campis acies altrinsecus illis,
Et spatium exstabat inter utrasque aliquod. Inter utramque aciem legatos ire putares, Qui pugnae aut pacis jura referre parent. Interea alterutro paucae ex utraque volabant Parte, vizi complent ista vel illa suas. Egerit illa nihil quod tunc legatio pacis Sorte patet, post hanc grandia bella cient. Utque diu Poenos inter populumque Quiritum Currunt legati donec in arma ruant: Haud secus inter eas, postquam sat utrinque volatum, Vi qua quaeque valet in fera bella ruunt. Ardent ad pugnam volucrum hinc inde manipli, Cumque ala ala coit, cumque cohorte cohors.
Vis est militiae diversa, sed una voluntas,
105.0342C| Quod major miles, vult quoque parvus idem. Nullum opus aut currus, nullum aut habet usus equorum, Usus abest chalybis, spicula nulla volant. Pro galea crista est, pro cuspide rostra vel ungues, et sua pro lituis carmina quaeque sonant. Ala levis parmam, volucris fert pinnula sicam, Et thoracis habet pluma minuta locum. Jamque dies sextus conventus fluxerat hujus: Certatim in bellum parte ab utraque ruunt. Inque vicem laniant se hinc morsibus, ictibus illinc Ingenti bellum surgit utrimque animo. Hinc Rutulos, illinc videas consurgere Teucros, Saevire et Martem parte ab utraque ferum.
105.0342D| Glans cadit autumno veluti de stipite querna,
Maturum et folium jam veniente gelu. Non aliter avium moriens exercitus illic Decidit, et magna strage replevit humum. Nam teres aestivis impletur ut area granis, Campus ita exstincta sic ave plenus erat. A Borea in Boream veniens pars parva reversa est, Tota in utraque cohors parte perempta jacet. Res sonat ista, venit populus, factumque stupescunt: Mirantur variae membra jacentis avis. Ipse Tolosanapraesul quoque venit ab urbe Mantio, plebs rogat haec ales an esca fiat.
105.0343A| Illicitis spretis licitas assumite, dixit,
Plaustra onerant avibus, in sua quisque redit.

Sigue explorando

Por su autor
Theodulfus Aurelianensis · 63 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Theodulfus) — VI. De fluvio qui siccatus est.Carmina (Theodulfus) — VII. Quae sint dicenda amico cum conspicit bona amici →

Expediente

Autor
Theodulfus Aurelianensis
Título
Carmina (Theodulfus) — VII. De pugna avium in terra Tolosa.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-theodulfus-vii-de-pugna-avium-in-terra-t--theodulfus-aurelianensis-79ddf4
Cita recomendada
Theodulfus Aurelianensis, «Carmina (Theodulfus) — VII. De pugna avium in terra Tolosa.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-theodulfus-vii-de-pugna-avium-in-terra-t--theodulfus-aurelianensis-79ddf4.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.