CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaTheodulfus Aurelianensis

Theodulfus Aurelianensis · Medieval

Carmina (Theodulfus) — V. De eo quod avarus agglomeratis diversis opibus satiari nequit.

latín

Quidquid habet variis completus gentibus orbis,
Non sibi sufficierent, si sua cuncta forent. Hujus erit promptus capiendi semper Avernus, Nec Stygis impleri tetra barathra queunt.
105.0361D| Quod Crise atque Argyra, et quod Taprobanicus orbis,
Quorum sublimes esse feruntur opes. Indus habens gemmas, pigmenta, et eburnea monstra, Obryzi atque auri dives Ophir regio. Assur odorato veniat si plenus amomo, Divitiasque suas Persis et ipsa ferat. Cumque suo prope sit longinquus thure Sabaeus, Atque Eudaemonicus munera portet Arabs. Si veniat Bagatat Agarenis rebus onusta, Urbs et Achaemeniis quae fuit alta locis. Tigris et Euphrates quod habet, Jordanis et ipse, Atque Palaestinus fert benedictus ager.
105.0362A| Bactraque si quod habent pulchri, et Hircania digni,
et juga Bosphoreus quae bene temo regit. Sericus oceanus vehit, et quod Caspia regna, Quodque ipso Seres vellere dives habet. Quod Scytha crudelis, Ceta trux, et Sarmata durus, Quidquid Hydaspis habet, quidquid, Araxe, tuum est. Quodque Gelonus atrox, quod habet Rhodopeius Ebrus, Arvaque Riphaeo semper amicta gelu. Et quod Hyperborea gens fixa sub Elicis ascia, Vel Tanais, vel quod Pontus et Ister habent. Quod crinitus amat Danus, flavusque Suevus, Quaeque sub extremo gens Aquilone jacet, Et quod habet Moesus, Dacus, Thrax, Atticus, Arcas,
105.0362B| Costantino, tua quidquid in urbe viget. Graecia quod prudens, quod fert Germania fortis, Quod deformis Abar, Pannonicusque Gipes. Inclyta quae patribus dudum est promissa beatis, Quidquid Hierusales urbs habet alma Dei. Quod Pelusiacis gens usta vaporibus aptum, Quod Troclodita niger, quod Meroensis habet. Decolor Aethiopum sua si det cuncta caterva, Et gens sub Cancri sidere quaeque jacet. Quod Nomadum populi, quod habent tua regna Jugurtha, Quodque secant Syrtes, Afraque rura vehunt. Orbis quod Libycus, vel quod Maurusia tellus, Quod locus Antaei, hortuli et Hesperidum. Quod fortunatis praestant sua rura Galaulis,
105.0362C| Il quorum moltiplica l'insula gignit opes. Praebet Atlantiaci quidquid plaga fervida Mauri, Et gens si qua ortus conscia, Nilo, tui est. Quidquid habet Latium, fecunda Calabria quidquid, Et Veneti et Ligures, arva et amoena Padi. Urbsque prius Daemon tua, jam nunc dedita Christo, Quod caput orbis ovans, quod pia mater habet. Fraterno aspersos quae temnens sanguine manes, Coelica regna petit, fana profana fugit. Haudque lupa colit hunc alitum, sed virgine natum, Statque in apostolico robore fixa cluens. Gallia quod dives, quod fert Hispania pulchra, Fertilis et rerum Corduba quidquid habet. Quodque Britannus habet, Scottorum Hibernia quod fert,
105.0362D| Utile si quid habet si ultima Tile ferat. Cumque bonis propriis veniat fortissimus Astur, Qui est decus Hesperidum, miles in arma vigens. Galliciique soli veniat si cultor opimus, Finitimis praestat qui bona pulchra suis. Omnia si sibimet simul haec congesta darentur, Non sua avara manus ditior inde foret.

Sigue explorando

Por su autor
Theodulfus Aurelianensis · 63 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Theodulfus) — V. Ad reginam.Carmina (Theodulfus) — V. In altare Sancti Aniani. →

Expediente

Autor
Theodulfus Aurelianensis
Título
Carmina (Theodulfus) — V. De eo quod avarus agglomeratis diversis opibus satiari nequit.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-theodulfus-v-de-eo-quod-avarus-agglomera--theodulfus-aurelianensis-32e008
Cita recomendada
Theodulfus Aurelianensis, «Carmina (Theodulfus) — V. De eo quod avarus agglomeratis diversis opibus satiari nequit.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-theodulfus-v-de-eo-quod-avarus-agglomera--theodulfus-aurelianensis-32e008.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.