Contriti et cordis sacra parare Deo.
105.0349A| Tristitia haec ratione viget, haec lege tenetur,
Mentibus haec sanctis gaudia magna parat. Felices, inquit Dominus rex, qui modo fletis, Egregius vobis post quia risus erit. Cor sapientis ubi sapiens moestissima dixit Res est, et stulti sunt ubi laeta quidem. Nempe ait et miseri venerandus Apostolus este, et vestris sedeat plangere flere animis. Suscipiat luctus risus et gaudia moeror Vestra, sed haec satagens dogmata sancta dabat, Omnia quis propriis poterit describere chartis, quae de hac re sparsim pagina sancta canit? Altera, quam gignit furor et confusio mentis, Segnitiesque nocens nil rationis habens.
Non animum haec purgat, sed iniquo turbine turbat:
105.0349B| Quem turbare valet, emaculare nequit:
Hanc fovet anxietas, hanc desperatio gignit,
Deque sui nigri flumine lactis alit. Tertius horrenda exoritur modus improbus ira: Gignere quin etiam damna caduca solent. Cum desiderio est mens aut perculsa timore, Carpitur aut caeco desidiosa rogo: Est plerumque suo sic excaecata furore, Ut sit quid dicat nescia, vel quid agat. Est et ei sine clade dolor, sine nomine moeror, Intima sed cordis nubilus error habet. Hanc modo somnus habet, modo tarda silentia prensant Ambulat et stertit, murmurat atque tacet. Somniat hic oculis residens ignavus apertis,
105.0349C| Nilque loquens sese dicere multa putat. Actus hebes secessus iners, oblivia pigra Sunt, et nil fixum mente vel ore vehit. Ut ratis in pelago, cui non est navita, certa Ad loca nulla volat, sed vaga oberrat aquas. Sic mens tristitiae ignava caligine pressa, Per pelagus sensus itque reditque sui. Colloquiis fratrum crebris haec noxa fatiscit, Orandi assiduum hanc quoque pellit opus. Et fugat eloquium, fugat hanc et lectio sancta, Sudum hujus jubaris nubs tenebrosa fugit. Marcida non vitii perstabunt taedia tanti, Virtutum si harum sunt agitata manu.
105.0350A| Ignibus ut cerae, glacies ut sole liquescunt,
Igne liquor modicus, ut perit amne rogus. Desidis haud aliter labefacta pericula morbi Tabescent penitus vi perimente pia. Si mentem ratio vegetet, componat, et ornet, Mox vitiorum inient larvea monstra fugam. Corporis in membris hebes est substantia nostra, In ratione viget, est ubi imago Dei. Ira furens sequitur spumanti fervida rictu, Luminaque intorquet felle cruenta tetro. Impia cui dirum tribuit Bellona flagellum, Quo mentes hominum in jurgia saeva movet. Atque lacessitis sociis hinc inde ministrat Arma, quibus perimat pacis amara bonum.
Quis inolescat atrox scelus, et discordia crescat,
105.0350B| Et male fraternus oppetat almus amor. Saeva quibus dentur vitiis alimenta cruentis, Et cluat omne nefas cum legione sua. Et virtutum eadem cuneus veniente fatiscat, Et praecepta fiant irrita sancta Dei. Quae nisi pacatae nequeunt insidere menti, Haudquaquam esse valent est furor ater ubi. Lex videt iratum, hanc cernere negligit ipse, Vult illa ulcisci, hic caecus oberrat iners. Hac abeunt veniente modestia, pax, pietasque, Omne haec praecipitat mentis ab arce bonum. Ut maris atra movent ventorum praelia fluctus, Nec tranquilla ejus esse elementa sinunt. Aut nemus ut placidum Zephyro turbatur et Euro, Atque arbusta sonant, robora pulsa ruunt.
105.0350C| Haud secus ira movet humanas perfida mentes,
Esse nec infelix corda quieta sinit. Illius in praeceps mentes insania ducit, Nec patitur proprium ha retinere statum. Amputat et sensus, phreneses imitata cerebri, Quid gerat aut dicat nosse maligna vetat. Hinc livor ora tegit, tremor hinc et concutit artus, Lumina Gorgoneo saevius igne micant. Ore fremit manibusque ferit, furit impete grandi. Omnia quae gessit nec meminisse valet. Jungitur Eumenidum stygiis male sana choreis, Et Phlegetontaeis effera virginibus. Caelicolis aliena choris, ubi principe Christo
105.0351A| Inclyta pro meritis praemia miles habet. Pax ubi regnat ovans, amor inclytus, ordo beato, Emicat aetheriis arx ubi sancta tholis. Est etiam interdum zelus, qui dicitur ira Provida, pro recti quando adhibetur ope Per quam constanter vitiis obsistitur atris, Ejus et istintu res mala pulsa fugit. Estque favere malum vitiis, obsistere dignum, Haec fugat iratus, desidiosus alit. Si tamen iratus cupit emendabilis ut sit Is qui corrigitur, haec manet ira levis. At bona si taedent, delectant pessima quaeque, Est haec ira gravis, res et acerba nimis. Mergit in haec odii coenosa barathra maligni, Quod ducit miseros ad Stygis ima viros.
105.0351B| Est namque ira odium, quando inveterata senescit,
Deque malo in pejus discit abire malum. Cernis, ait Dominus, festucam in lumine fratris, Inque trabem proprio negligis aspicere. Ira levis festuca, trabes odium exstat inorme, Haec cito transcurrit, id remorando gravat. Illa sonat leviter, tacito illud corde gravescit, Illa cupit plagas, illud et exitium. Iram animi levitas, odium creat illa malignum, Carduus herba prius postmodo spina gravis. De sermone levi exoritur grave crimen et atrum, Ovo ita de tereti sit basiliscus atrox. Sic nutrita diu rerum mala semina laedunt, Exstirpata nocent protinus orta nihil.
Si sit amor fratrum, saevam non itur ad iram,
105.0351C| Haec si defuerit, nulla manent odia. Temperat aequanimis vitium hoc rationis onestos, Aequi amor illius conterit ora caput. Hocque modesta scelus perimit patientia dirum, quae est tutela boni, perniciesque mali. Virtutum genitrix, nutrix, defensio, solers Adversa haec inter has juvat atque fovet. Frangere quae novit vitiorum spicula saeva, Atque suis horum arma pavenda terit. Parma fides, thorax spes, cui dilectio cassis Est, quibus illisi mucro perit chalybis. Qui impactus resilire solet, acieque retusa, In partes ferus et frusta minuta jacet. Cui major quo ictus, major fractura patescit Longius et sparsim frusta caduca volant.
105.0351D| Postquam amisit homo immortalis gaudia vitae,
Cepit et hunc miserae mortis acerba lues,
Donec ad antiquae redeat primordia vitae,
Semper et est nobis hinc labor, inde timor. Quo nos alma tuae refovent patientia vires, Atque tuis armis tuta caterva sumus. Inclyta haec sanctis tribuit solatia cunctis, Quis ut tuti essent urbs veneranda fuit. Quos numerare vetat brevitas en istius odae, Qui patienter opes promeruere poli. E quibus unus erat comes huic fidissimus Iob, Haeserat atque illi vis ea fida comes. Virtutes in eo viguere, et copia rerum, Pollebatque cluens omnibus ille bonis.
105.0352A| Prole, domo, pecudum servorumque agmine felix,
Atque quod his magis est jure, timore Dei. Invidus armat in hunc sua spicula comminus hostis, Et murum mentis machina magna ferit. Temporis in puncto cunctis spoliatus ademptis, Destitit et dominus, destitit esse pater. Prosperitas fugit hunc, fugiunt pia dona salutis, Quod ferat, aut habeat, nil nisi morbus inest. Pro famulis vermes, pro rebus tabo remansit, pro sobole stercus, proque peplo sanies. Hinc tormenta premunt, ferit os hunc conjugis illinc Ejus amicorum spicula murus habet O memor antiqui sceleris, per conjugis os tu Rebare, ut primum, hunc vincere posse virum.
Sed juvat hunc ratio, juvat et patientia mater,
105.0352B| Quis bene mens ejus tuta duabus erat. Prospera quem justum, patientem adversa tulere, Hinc bona componit, destruit inde mala. Cui ratio galeam praebet, patientia parmam, Quis labefactatus sit furor ira tuus. Haec sequitur vitia scelerata superbia mater, Et regina mali, dux et origo doli. Quae quanquam vitiis cunctis alimenta ministret, Quod peccare valet hac sine nullus homo: In geminum duplicata tamen consurgit hiulcum, Atque biceps formas res habet una duas. Prima manet probrosus aperta superbia morbus, Altera ventosae laudis inane scelus. Seu soror est ejus, seu neptis, filia sive, Trux natura tamen una duabus inest,
105.0352C| Gloria vana tibi quadruplex jactantia gliscit,
Quatuor et plagis percutis atra plagas. Sunt quibus est donum, sed danti nescia turba Detrectant grates reddere rite Deo Et sunt qui sibimet meritorum insignia fingunt, Atque illis tribuunt non sua dona Deo. Ast alii donum nec habent, nec habere valebunt, Sed tumido sese corde habere putant. Nulla reor homini est major jactantia, quam qui se solum quiddam posse vel esse putat. Angelus inde ruit, quoniam se solius unum Esse potestatis est ratus et jubaris, Proque polo sudo tetrum est mercatus Avernum, Exter et angelico est factus honore miser. Scinditur in partes inflata superbia ternans,
105.0352D| Sicque triceps trino Cerberus ore vorat. Denique prima in eis quibus est trasgressio legis, quam dum quis temnit, jure superbus inest. Linquitur et toties, quoties obsistitur illi, Tunc peccat quis cum quod vetat illa facit. Idcirco initium peccati lex canit illam, Linquere jussa Dei hac quod sine nemo valet. Quae jubet ergo fiant, vetat et quae exotica sunto Lex pia, tunc procul est omne opus honorificum. Porro alii affectant socios contemnere cunctos, Et quod habent, solos semet habere putant. Estque secunda horum, legis custodia quorum Protinus inflari corda superba facis. Unde forent humiles, certant inde esse superbi,
105.0353A| Mercanturque bono munere grande malum. Hoc Phariseae sacri facis in testudine templi, Me miserum, plures hoc modo prorsus agunt. Ut gaza tuta manet docto custode reposta, Servat mens humilis sic opus omne bonum. Tertia pars horum, quibus est inflatio morum, Quos tumor elatae mentis ad alta levat. Subdier imperio qui dedignantur onesto, Spernere majorum et dicta vel acta student. Et quia discipuli probitatis inesse recusant, Idcirco erroris turba magistra fiunt. Nosseque quae ignorant nequeunt, quia posse putant se. Sic maschio praecipites mens vaga fallit eos. Namque unus cunctis exstat modus iste superbis,
105.0353B| Se pretii ut magni sempre inesse putent. Fraternis nunquam assensum praebere loquelis, Omnibus et reri se meliora loqui Sensibus ingeniisque suis non ullius uti, Spernere consilii seu melioris opem. Falsaque ferre suis laudum praeconia rebus, Despicere alterius dicta vel acta simul. Despectis paribus, minimis, majoribus, atque Jam sibi sive suis nil sociale putant. Nil placida ratione gerunt, sic avia curva Carpentes rectam deseruere viam. Sed medicina Dei morbos excludit iniquos, Et facit ut redeat officiosa salus. Dum timet ergo animus virtutum luce carere, Et vitiorum aegre nube nigrante tegi:
105.0353C| Pellitur extemplo tuus o jactantia morbus,
Nonque animum illectum gloria vana linit. Morbida seuve abicit metus et contagia pestis, Sic sordes aedis aspera scopa abigit. Teque superba lues, furor et ventose, repellit Exemplum humilis regis, et ejus amor. Et metus angelicae coelesti ex arce ruinae, Unde miser praeceps corde tumente ruit. Ille superba loquens, de coelo in tartara mersus, Horridus est daemon, qui angelus ante fuit. A Dominus humilis veniens ex aetheris arce, Agmina coelicolis terrea consociat. Terreat ergo hominum genus illius atra ruina, Mulceat ascensus et redimentis heri. Mens elata cadit hominis, prostrata resurgit,
105.0353D| Quo mage juncta solo, sic mage juncta polo. Descendendo subit, patitur scandendo ruinam, Per numeros et eunt cuncta gradusque suos, Omnia judicio sunt dispensanda superno, Quod premit elatos, erigit et humiles. Quae per prata parum vitiorum Musa measti. In tiepidi libri sistito fine gradum. Cladibus his septem totum vastaverat orbem, Hisque triumphator totius orbis erat. Il suo genus humanum vitiis ferus hostis habeba Captivum, il suo armis subdideratque sibi. Perculit et primum probrosus ut ille parentem, Illius in totum sic movet arma genus.
105.0354A| Et quibus hunc armis scelerata mente subegit,
His sibi progeniem subdere certat atrox. Est gula namque vorax, sequitur hanc moechia turpis, Fraus et avaritiae, seu scelus invidiae, Tristitia hinc segnis, furiosae morbus et irae, Duxque harum his superest inde superba lues. Arma sed haec posuit Deus his contraria larvis, Harum adnulletur quis sapienter opus. Sic adhibet sapiens medicus contraria morbis Arma e diverso, detur ut alma salus. Frigida componens calidis humentia siccis, Mollia cum duris, lenibus hirta etiam. Sancta gulae ingluviem superant jejunia foedam, Quae mortale genus afficit, artat, agit.
105.0354B| Virgo pudicitia, specioso compta decore,
Exstinguit flammas, tetra libido, tuas. Vincit avaritiam felix operatio dandi, Dextera larga gerit cum pietatis opus. Invidiam superat Domini, et dilectio fratrum, Hujus et actu ejus omne fatiscit opus. Tristitiamque fugat fraterna locutio segnem, Orandi et studium, lectio sive sacra. At secura iram frangit patientia diram Lenis, et illius spicula saeva terit. Frangitur exemplis inflata superbia Christi, Hancque metus poenae solvit, et almus amor Sic medicus hic per contraria saepe medetur, Fert et ab oppositis saepe salutis opem. Saepe etiam per res similis conferre medelam
105.0354C| Vulneribus hujus assolet alma manus. Longaque dat longis, adhibetque rotunda rotundis Emplastra, et modulo vulneris aptat ea. Ligno mors subiit, redit et vita clyta ligno, Illam gustus agit, hanc crucis altus honos. Virgo vetus mortem, retulit nova virgo salutem, Haec suadendo virum, haec generando Deum. Prisca virago viro lethum fert, at nova Christum Vivere discipulis nuntiat ecce piis. Angue loquente subit morbus, pendente fatiscit, Hoc squamosus atrox, aereus illud agit. Esca dedit mortem, vitam concedit et esca: Tunc dabat Eva nocens, das modo Christe potens. Virga abit in colubrum, redit hinc in virgea membra:
105.0354D| Christus it in mortem, vivus et inde redit. Virga potestatem signat, mortemque chelydrus: Hinc bene succedunt ista vel illa sibi. Dividit illa solum, peragit seu signa pavenda, quam retines legis inclyte Mose typo. Convenit et mortis queat ut gestare figuram Serpens, quod per eum mors maledicta subit. Quae per prata parum vitiorum musa measti, Tempus adest, isto sistito fine gradum.