CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaGotteschalcus Orbacensis

Gotteschalcus Orbacensis · Medieval

Carmina (Strecker) — 3.

latín

Galli cantu mediante noctis iam caliginem
Et profundae noctis atram levante formidinem
Te, deus alme, rogamus supplicesque poscimus,
Vt a nobis tollas pie chaos confusibile
5Erebique chasma pellas, mortis antra conteras.
Ad hoc nam venisti clemens a paternis sedibus,
Vigil, potens, lux perennis atque custos maximus,
Dum tenerent simul cuncta medium silentium
Redderent necnon mortalem meritis effigiem,
10Quo nos excitares, Christe, de somno malitiae
Atque gratis liberares nocturno de carcere
Redderesque nobis lucem, vitae semper comitem.
Namque nox signat adversa mortis et pericula
Tartarique Phlegetonta pingit, antra tristia.
15Contra quae venisti tandem, qui formasti hominem,
Lux aeterna, lumen potens, dies indeficiens,
Debellator atre noctis, reparator luminis
Destructorque tenebrarum, inlustrator mentium,
Quo nascente suscitamur, quo vocante surgimus,
20Faciente quo beati, quo linquente miseri,
Quo a morte liberati, quo sumus perlucidi,
Quo mortis victores facti, noctis atque seculi.
Ergo nobis, rex aeterne, lucem illam tribue,
Quae nulla fuscatur nocte, solo gaudens lumine.
25Gloria sit deo patri, .

Sigue explorando

Por su autor
Gotteschalcus Orbacensis · 22 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Strecker) — 2.Carmina (Strecker) — 4. →

Expediente

Autor
Gotteschalcus Orbacensis
Título
Carmina (Strecker) — 3.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-strecker-3--gotteschalcus-orbacensis-09b977
Cita recomendada
Gotteschalcus Orbacensis, «Carmina (Strecker) — 3.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-strecker-3--gotteschalcus-orbacensis-09b977.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.