Bistonii stabulum regis, Busiridis aras,
Antiphatae mensas et Taurica regna Thoantis
atque Ithaci ingenio fraudatum luce Cyclopa
portantem frontis campo per concava montis
par prope transfossi tenebrosum luminis antrum,22.5
hospes, adi, si quis Burgum taciturus adisti.
et licet in carmen non passim laxet habenas
Phoebus et hic totis non pandat carbasa fandi,
quisque tamen tantos non laudans ore penates
inspicis, inspiceris: resonat sine voce voluntas;22.10
nam tua te tacitum livere silentia clamant.
Ergo age, Pierias, Erato, mihi percute chordas;
responsent Satyri, digitumque pedemque moventes
ludant, et tremulo non rumpant cantica saltu,
quidquid forte Dryas vel quidquid Hamadryas umquam22.15
conexis sibimet festum plausere Napaeis,
dependant modo, Burge, tibi, vel Naidas istic,
Nereidum chorus alme, doce, cum forte Garunna
huc redeunte venis pontumque in flumine sulcas.
pande igitur causas, Erato, laribusque sit ede22.20
quis genius; tantum non est sine praesule culmen.
Forte sagittiferas Euan populatus Erythras
vite capistratas cogebat ad esseda tigres,
intrabat duplicem qua temo racemifer arcum,
marcidus ipse sedet curru; madet ardua cervix22.25
sudati de rore meri, caput aurea rumpunt
cornua et indigenam iaculantur fulminis ignem (
sumpserat hoc nascens primum, cum transiit olim
in patrium de matre femur); fert tempus utrumque
veris opes rutilosque ligat vindemia flores;22.30
cantharus et thyrsus dextra laevaque feruntur,
nec tegit exertos, sed tangit palla lacertos;
dulce natant oculi, quos si fors vertat in hostem,
attonitos solun dum cernit, inebriat Indos,
tum salebris saliens quotiens se concutit axis,22.35
passim deciduo perfunditur orbita musto.
Bassaridas, Satyros, Panas Faunosque docebat
ludere Silenus iam numine plenus alumno,
sed comptus tamen ille caput; nam vertice nudo
amissos sertis studet excusare capillos.22.40
Corniger inde novi fit Ganges pompa triumphi;
cernuus inpexam faciem stetit ore madenti et
arentes vitreis adiuvit fletibus undas;
coniectas in vincla manus post terga revinxit
pampinus; hic sensim captivo umore refusus22.45
sponte refrondescit per bracchia roscida palmes.
Nec non et rapti coniunx ibi vincta mariti
it croceas demissa genas vetitaque recondi
lampade cum Solis radiis Aurora rubebat.
Adfuit hic etiam post perdita cinnama Phoenix,22.50
formidans mortem sibi non superesse secundam,
succedit captiva cohors, quae fercula gazis
fert onerata suis; ebur hic hebenusque vel aurum
et niveae piceo raptae de pectore bacae
gestantur; quicumque nihil sustentat, odoros22.55
mittitur in nexus; videas hic ipsa placere
supplicia et virides violis halare catenas.
Vltima nigrantes incedunt praeda elephanti;
informis cui forma gregi: riget hispida dorso
vix ferrum passum cutis; quippe improba cratem22.60
nativam nec tela forant, contracta vicissim
tensaque terga feris crepitant usuque cavendi
pellunt excussis impactum missile rugis.
Iamque iter ad Thebas per magnum victor agebat
aera et ad summas erexerat orgia nubes,22.65
cum videt Aonia venientem Delion arce.
grypas et ipse tenet: vultus his laurea curvos
fronde lupata ligant; hederis quoque circumplexis
pendula lora virent; sensim fera subvolat ales
aerias terraeque vias, ne forte citato22.70
alarum strepitu lignosas frangat habenas.
aeternum nitet ipse genas; crevere corymbis
tempora et auratum verrit coma concolor axem;
laeva parte tenet vasta dulcedine raucam
caelato Pythone lyram, pars dextra sagittas22.75
continet atque alio resonantes murmure nervos.
ibant Pipliades pariter mediumque noveno
circumsistentes umbrabant syrmate currum,
pendet per teretes tripodas Epidaurius anguis
diffusus sanctum per colla salubria virus.22.80
hic et crinisatas iungebat Pegasus alas,
portans doctiloquo facundum crure Crotonem.
Vt sese iunxere chori, consurgit uterque
fratris in amplexus, sed paulo segnior Euan,
dum pudet instabiles, si surgat, prodere plantas.22.85
tum Phoebus quo pergis? ait,
num forte nocentes,
Bacche, petis Thebas? te cretus Echione nempe
abnegat esse deum. linque his, rogo, moenia, linque,
et mecum mage flecte rotas, despexit Agaue
te colere et nosmet Niobe; riget inde superba,22.90
vulnera tot patiens quot spectat vulnera ventris,
optantemque mori gravius clementia fixit;
parcere saepe malum est sensumque inferre dolori,
ipsa autem nato occiso Pentheia mater
amplius ut furiat numquid non sana futura est?22.95
ergone Aonios colles habitare valemus,
cum patris extincti thalamis potietur adulter,
frater natorum, coniunx genetricis habendus,
vitricus ipse suus? cordi est si iungere gressum,
dicam qua pariter sedem tellure locemus.22.100
Est locus, irrigua qua rupe, Garunna, rotate,
et tu qui simili festinus in aequora lapsu
exis curvata, Durani muscose, saburra,
iam pigrescentes sensim confunditis amnes.
currit in adversum hic pontus multoque recursu22.105
flumina quas volvunt et spernit et expetit undas.
at cum summotus lunaribus incrementis
ipse Garunna suos in dorsa recolligit aestus,
praecipiti fluctu raptim redit atque videtur
in fontem iam non refluus sed defluus ire.22.110
tum recipit laticem quamvis minor ille minorem
stagnanti de fratre suum, turgescit et ipse
Oceano propriasque facit sibi litora ripas.
hos inter fluvios, uni mage proximus undae, est
aethera mons rumpens alta spectabilis arce,22.115
plus celsos habiturus eros vernamque senatum
quem generis princeps Paulinus Pontius olim,
cum Latius patriae dominabitur, ambiet altis
moenibus, et celsae transmittent aera turres;
quarum culminibus sedeant commune micantes22.120
pompa vel auxilium; non illos machina muros,
non aries, non alta strues vel proximus agger,
non quae stridentes torquet catapulta molares,
sed nec testudo nec vinea nec rota currens
iam positis scalis umquam quassare valebunt.22.125
cernere iam videor quae sint tibi, Burge, futura (
diceris sic); namque domus de flumine surgunt
splendentesque sedent per propugnacula thermae.
hic cum vexatur piceis aquilonibus aestus,
scrupeus asprata latrare crepidine pumex22.130
incipit; at fractis saliens e cautibus altum
excutitur torrens ipsisque aspergine tectis
impluit ac tollit nautas et saepe iocoso
ludit naufragio; nam tempestate peracta
destituit refluens missas in balnea classes.22.135
ipsa autem quantis, quibus aut sunt fulta columnis!
cedat puniceo pretiosus livor in antro
Synnados, et Nomadum qui portat eburnea saxa
collis et herbosis quae vernant marmora venis;
candentem iam nolo Paron, iam nolo Caryston;22.140
vilior est rubro quae pendet purpura saxo.
Et ne posteritas dubitet quis conditor extet,
fixus in introitu lapis est; hic nomina signat
auctorum; sed propter aqua, et vestigia pressa
quae rapit et fuso detergit gurgite caenum. sectilibus paries tabulis crustatus ad aurea22.145
tecta venit, fulvo nimis abscondenda metallo;
nam locuples fortuna domus non passa latere
divitias prodit, cum sic sua culmina celat.
haec post assurgit duplicemque supervenit aream22.150
porticus ipsa duplex, duplici non cognita plaustro;
quam rursum molli subductam vertice curvae
obversis paulum respectant cornibus alae.
ipsa diem natum cernit sinuamine dextro,
fronte videns medium, laevo visura cadentem.22.155
non perdit quicquam trino de cardine caeli
et totum solem lunata per atria servat.
sacra tridentiferi Iovis hic armenta profundo
Pharnacis immergit genitor; percussa securi
corpora cornipedum certasque rubescere plagas22.160
sanguineo de rore putes; stat vulneris horror
verus, et occisis vivit pictura quadrigis.
Ponticus hinc rector numerosis Cyzicon armis
claudit; at hinc sociis consul Lucullus opem fert,
compulsusque famis discrimina summa subire22.165
invidet obsesso miles Mithridaticus hosti.
enatat hic pelagus Romani militis ardor
et chartam madido transportat corpore siccam.
Desuper in longum porrectis horrea tectis
crescunt atque amplis angustant fructibus aedes.22.170
huc veniet calidis quantum metit Africa terris,
quantum vel Calaber, quantum colit Apulus acer,
quanta Leontino turgescit messis acervo
quantum Mygdonio committunt Gargara sulco,
quantum, quae tacitis Cererem venerata choreis,22.175
Attica Triptolemo civi condebat Eleusin,
cum populis hominum glandem liquentibus olim
fulva fruge data iam saecula fulva perirent,
porticus ad gelidos patet hinc aestiva triones;
hinc calor innocuus thermis hiemalibus exit22.180
atque locum in tempus mollit; quippe illa rigori
pars est apta magis; nam quod fugit ora Leonis,
inde Lycaoniae rabiem male sustinet Vrsae.
arcis at in thermas longe venit altior amnis
et cadit in montem patulisque canalibus actus22.185
circumfert clausum cava per divortia flumen,
occiduum ad solem post horrea surgit opaca
quae dominis hiberna domus: strepit hic bona flamma
appositas depasta trabes; sinuata camino
ardentis perit unda globi fractoque flagello22.190
spargit lentatum per culmina tota vaporem,
continuata dehinc videas quae conditor ausus
aemula Palladiis textrina educere templis,
hac celsi quondam coniunx reverenda Leonti,
qua non ulla magis nurus umquam Pontia gaudet22.195
inlustris pro sorte viri, celebrabitur aede
vel Syrias vacuasse colus vel serica fila
per cannas torsisse leves vel stamine fulvo
praegnantis fusi mollitum nesse metallum
parietibus posthinc rutilat quae machina iunctis22.200
fert recutitorum primordia Iudaeorum.
perpetuum pictura micat; nec tempore longo
depretiata suas turpant pigmenta figuras.
Flecteris ad laevam: te porticus accipit ampla
directis curvata viis, ubi margine summo22.205
pendet et artatis stat saxea silva columnis,
alta volubilibus patet hic cenatio valvis;
fusilis euripus propter; cadit unda superne
ante fores pendente lacu, venamque secuti
undosa inveniunt nantes cenacula pisces.22.210
comminus erigitur vel prima vel extima turris;
mos erit hic dominis hibernum sigma locare,
huius conspicuo residens in culmine saepe
dilectum nostris Musis simul atque capellis
aspiciam montem; lauri spatiabor in istis22.215
frondibus, hic trepidam credam mihi credere Daphnen.
iam si forte gradus geminam convertis ad Arcton
ut venias in templa dei qui maximus ille est,
deliciis redolent iunctis apotheca penusque;
hic multus tu, frater, eris.22.220
Iam divide sedem, cessurus mihi fonte meo, quem monte fluentem
umbrat multicavus spatioso circite fornix,
non eget hic cultu, dedit huic natura decorem,
nil fictum placuisse placet, non pompa per artem
ulla, resultanti non comet malleus ictu22.225
saxa, nec exesum supplebunt marmora tofum.
hic fons Castaliae nobis vice sufficit undae,
cetera dives habe; colles tua iura tremiscant;
captivos hic solve tuos, et per iuga Burgi
laeta relaxatae fiant vineta catenae.
Confirmat vocem iamiam prope sobrius istam22.230
Silenus, pariterque chori cecinere faventes:
Nysa, vale Bromio, Phoebo, Parnase bivertex.
non istum Naxus, non istum Cirrha requirat,
sed mage perpetuo Burgus placitura petatur.
5. Ecce, quotiens tibi libuerit pateris capacioribus hilarare convivium, misi quod inter scyphos et amystidas tuas legas, subveneris verecundiae meae, si in sobrias aures ista non venerint; nec iniuria hoc ac secus atque aequum est flagito, quandoquidem Baccho meo iudicium decemvirale passuro tempestivius quam convenit tribunal erigitur. 6. si quis autem carmen prolixius eatenus duxerit esse culpandum, quod epigrammatis excesserit paucitatem, istum liquido patet neque balneas Etrusci neque Herculem Surrentinum neque comas Flavii Earini neque Tibur Vopisci neque omnino quicquam de Papinii nostri silvulis lectitasse; quas omnes descriptiones vir ille praeiudicatissimus non distichorum aut tetrastichorum stringit angustiis, sed potius, ut lyricus Flaccus in artis poeticae volumine praecipit, multis isdemque purpureis locorum communium pannis semel inchoatas materias decenter extendit, haec me ad defensionis exemplum posuisse sufficiat, ne haec ipsa longitudinis deprecatio longa videatur, vale.22.235