CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMatthias Casimirus Sarbievius

Matthias Casimirus Sarbievius · Barroco

Carmina selecta (Casimirus Sarbevius) — Ode I. 2. Ad Aurelium Lycum.

latín

Indignas, Lyce, naenias,
Et maestum gemitu pectus, et hispidis
Frontem nubibus expedi,
Cum Sol non solito lumine riserit,
Et fortuna volubilis
Fati difficilem iecerit aleam.
Quod vexant hodie Noti,
Cras lambent hilares aequor Etesiae.
Maestum Sol hodie caput,
Cras laetum roseo promet ab aequore.
Alterno redeunt choro
Risus et gemitus, et madidis prope
Sicci cum lacrymis ioci.
Nascuntur mediis gaudia luctibus;
Sic fatis placitum. Suis
Tempestiva fluunt fata periculis.
Fessos duxit heri boves,
Dat magnis hodie iura Quiritibus:
Et quae bobus ademerat,
Imponit Gabiis, et Curibus iuga.
Idem Phosphorus aspicit
Magnum, quem tenuem viderat Hesperus.
Quod si seria ludicris
Fortunae placeat texere, rusticus
Hesternam repetet casam,
Ridentis populi non humilis iocus:
Et qui rexerat omnia,
Findet laurigeris ligna securibus.
Quod si defuerit salix
Fasces pauperibus subiciet focis.

Sigue explorando

Por su autor
Matthias Casimirus Sarbievius · 440 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina selecta (Casimirus Sarbevius) — Ode I. 13. Ad Tarquinium Lavinum.Carmina selecta (Casimirus Sarbevius) — Ode II. 19. Ex sacro Salomonis epithalamio. →

Expediente

Autor
Matthias Casimirus Sarbievius
Título
Carmina selecta (Casimirus Sarbevius) — Ode I. 2. Ad Aurelium Lycum.
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-selecta-casimirus-sarbevius-ode-i-2-ad-a--matthias-casimirus-sarbieviu-bf9bad
Cita recomendada
Matthias Casimirus Sarbievius, «Carmina selecta (Casimirus Sarbevius) — Ode I. 2. Ad Aurelium Lycum.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-selecta-casimirus-sarbevius-ode-i-2-ad-a--matthias-casimirus-sarbieviu-bf9bad.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.