Dulci Evangelium cantemus voce Joannis,
Et Domini clara moduletur in ordine gesta.
Sit nobis jucundus amor, sint gaudia sancta
119.0266C| Verbum Unigenitum semper cum Patre manebat.
Hic lux, hic virtus, hic est sapientia Patris,
Vita hominum, angelicis lucens super aethera turmis,
Per hunc ipse Pater et mundum et saecula fecit,
Omnia constituit quae sunt a vertice coeli
Usque sub extremum fundum nigrantis abyssi.
Clarior hic stellis, sole est speciosior ipso,
Omni luce prior, quam nox offuscat et umbra.
Hic tenebras vincit, mediisque refulget in umbris.
Venit homo eximius clara virtute Joannes,
Coelitus, ut testis fieret de lumine, missus.
Non lux ille fuit, sed lucis praeco refulsit.
Lux vera ille aderat, hominumque pectora lustrat.
Illa inde aversos animos mersosque tenebris
Sponte sua irradiat, dignata invisere mundum.
119.0266D| Ipse in mundo aderat, et mundum fecerat ipse:
Nec tamen hunc caeco cognovit pectore mundus.
In propria venit, proprii hunc sprevere superbi:
Quique autem illius credentes nomine sacro
Mente receperunt humili et pietate fideli,
Hos dedit esse Deo claros in saecula natos,
Quos non sanguinibus genitos, non carne creatos
Nec prorsus ulla illecebra generante virili
Divinam in prolem divinus Spiritus edit.
Verbum etiam Patris caro factum habitavit in illo,
Naturae nostrae mortali corpore clemens,
Ut nos ad vitam posset revocare perennem.
Hinc oculis mentis nova lux exorta refulsit:
Claruit hinc ejus sublimis gloria nobis,
119.0267A| Ut Patris unigenum possemus noscere natum.
Qui plenus veritate cluit, cui gratia summa est.
Nam verus cum Patre Deus mortalia nostra
Dignanter sumpsit, nec propria linquere novit.
Hunc testis verax clamat, dixitque Joannes:
Post me vir veniet, quem me majora docebunt,
Me prior ille fuit, mihi sit praelatus oportet.
Illius aeterno cuncti de fonte rigamur.
Per Moysen terrens praemissa est littera legis,
Per Christum indulgens aderit modo Gratia Jesum.
Nemo Dei faciem mortalis conspicit unquam.
Unicus hunc solus novit qui permanet alto
In gremio Patris. Hic dignis digna revelat.
In hunc sidereae vultu radiante columbae
Spiritus adveniens aeterna sede quievit:
119.0267B| Filius iste Dei est, hujus mihi gloria claret.
Talia dum populis loquitur, dum talia clamat,
Ecce sacerdotes Solymis venere rogantes,
An Christum sese credi velit ipse Joannes.
Protinus ille negans: Non sum quem creditis, inquit.
Vox ego clamantis, praesentem nuntio Christum,
Cujus ego non sum caligam contingere dignus.
Vidit item Christum coram transire Joannes,
Agnus, ait, ecce Dei qui tollit crimina mundi.
Discipuli astabant gemini, Jesumque sequuntur.
Ex his Andraeas frater Petri exstitit unus.
Repperit hic fratrem, Messiam invenimus, inquit.
Ad Christum veniunt, mox Christi dona reportant.
Eligit ipse viros dignos, vocat ipse Philippum,
119.0267C| Nuntiat ille pio mox gaudens Nathanaeli
Quem Lex et sacri Christum cecinere prophetae.
Nathanael properat, ille hunc ubi vidit adesse,
Israelita ecce verus huc advenit, inquit,
Cui nullus, sub corde dolus, cui pectora pura.
Hunc procul absentem ficus sub tegmine vidi,
Cum nuper positus frondosa staret in umbra.
Necdum illifidus dederat pia verba Philippus,
Ille admiratus celsi praesagia Christi:
Vere, ait, ecce Dei sublimis Filius hic est.
Iste Israelis Rex est per saecula verus.
Credenti Christus spondet majora videnda.
Cernetis, inquit, reserari culmina coeli,
Angelicos choros famulari in saecula Christo.
Cujusdam ad thalamos sancta cum matre vocatus,
119.0267D| In vinum subito naturam vertit aquarum.
Discipuli credunt, divina et facta pavescunt
Ejicit ex sacro mercantum millia templo.
Solvendam propriae carnis denuntiat aulam,
Coelesti signo in triduo quam suscitet ipse.
Mystica Nicodemo baptismi munera pandit,
Abluit ipse suo tinguens baptismate turbas.
Concurrunt alacres, capiunt pia dona salutis.
Haec ubi cognovit, sanctus Baptista Joannes,
Impleta declamat sua gaudia, provocat omnes:
Se minui gaudet, illum succrescere gessit.
Samariae ad puteum mulieri mystica fatur.
Pandit aquam vitae, Christum sese esse fatetur.
Agnoscunt cives mundi advenisse salutem.
119.0268A| In patria propria dicit sine honore prophetam,
Et reguli prolem mortis ex fauce reducit.
Sermone absentem vitae de funere reddens.
Paralysi antiqua jam pene in morte jacentem,
Bethsaidae in Solymis piscinae erexit ad undas.
Exsilit aeger ovans, proprium gerit ipse grabatum,
Judaeis loquitur mysteria plurima vitae:
Se simul et Patrem aeque facere omnia dicit.
Qui Moysi credunt, prorsus sibi credere firmat.
Millia quinque virum quinis de panibus ille
Piscibus et geminis mira virtute refecit.
Fragmina bis senos cophinos ablata replerunt.
Attoniti hinc populi quaerunt sibi ponere Regem:
Ille fugit, montem petiit, hic solus adorat.
Non capiunt Christum regni mortalis honores
119.0268B| Discipuli in pelago vento obsistente laborant:
Christus adest placidus gradiens in fluctibus atris,
Navicula optatum tenuit mox libera portum.
Alloquitur populos veteris de munere mannae
Se panem vivum coeli venisse fatetur,
Quem quicunque capit, mortem non sentit in aevum.
Discipuli plures ex hoc sermone recedunt.
Petrus cum sociis Christo gaudenter adhaeret,
E quibus ille unum zabuli sub nomine damnat.
Festa dies aderat qua sunt umbracula jussa.
Ille docet populos, promittit flumina vitae
Spiritus ille Dei, quem dat credentibus, haec sunt.
De Christo exoritur contentio magna superbis.
Nicodemum exagitant, urgent sine jure ministros.
Simplicibus turbis maledicunt ore protervo.
119.0268C| Ad Dominum mulier defertur adultera Christum.
Hanc ille in miseros larga pietate redundans,
Judicio mortis pariter et crimine solvit.
Hinc lucem mundi claro se praedicat ore:
Effugient mortis tenebras quicunque sequuntur:
Lux illis vitae totum fulgebit in aevum.
Principium Christus se praedicatori sereno,
Quod loquitur puris infulgens mentibus intus.
Omnis qui peccat, peccati servus habetur.
Mendacii tetrum zabulum docet esse parentem,
Hic necis humanae ferus exstitit auctor ab aevo,
Nec stetit infelix in vero lumine fallax.
Ante Abraham Christus semper sese esse fatetur.
Ille alacri Christum cupiebat cernere voto.
Vidit et exsultans, felici est mente gavisus.
119.0268D| Caeci nati oculos sputo limoque salubri
Illinit, et Siloe puris illuminat undis:
Caecum hominem irradiat, quoniam baptisma salutis.
Electis ovibus quod sit pia janua monstrat.
Per hunc intrantes pergunt ad pascua vitae.
Hujus sanguis oves aeterna a morte redemit.
Dum graditur templi speciosa per atria Jesus
Judaeis populis quis sit quaerentibus ipse,
Clara voce Patrem seseque unum esse fatetur.
Quarta dies Lazarum monumenti clauserat antro,
Astabant tristi plorantes voce sorores:
Turba ingens aderat solatia moesta ferentum.
Allevat ille oculos, Patri dat munera laudis,
Defunctum inclamat, prodit mox ille sepulcro:
119.0269A| Nexibus exuitur, et dulcia tecta revisit.
Unguento Jesum perfundit sacra Maria:
Jucundo impletur late domus omnis odore,
Ut redolet toto felix Ecclesia mundo.
Rex mitis placido Jesus consedit asello.
Palmigeris turbae manibus dant cantica laudum.
Sic Solymam ingreditur, adit et pia moenia templi:
Gentiles clarum quaerebant cernere Jesum.
Frumenti granum dicit se protinus ille,
Quod terrae immoriens multa cum fruge resurgit.
Oranti vox clara Patris respondit ab astris:
Clarificavi, inquit, te, nate, et clarificabo.
Expavit populus divinae vocis honorem.
Multi e principibus magnalia tanta videntes,
Pectore credebant, metuebant ore fateri,
119.0269B| Non divina illos, sed mundi gloria traxit.
Abluit ille pedes veneranda in nocte suorum,
Pelvi infundit aquas, tergentia lintea gestat.
O quanta humilitas! quanta est clementia Christi.
Designat Judam buccella panis iniquum.
Ter sese a Petro praenuntiat esse negandum.
Discipulis propriis signum praescribit amoris.
Inde suos nosci voluit si pectora fratrum
Alterna charitate sibi connexa vigerent,
Quali nos primus dilexit coelitus ipse.
Se docet in Patre et Patrem venerarier in se.
Majestas una est, et gloria compar utrique.
Quidquid agit genitus, totum est operatio Patris.
Paraclitum spondet se mittere protinus illi
Cum mox e tumulo devicta morte resurgens,
119.0269C| Inclytus ascendens penetraverit ardua coeli.
Se vitem veram loquitur, propriosque fideles
Palmitibus similes in se monet ille manere,
Ne jaceant steriles, jugi tradantur et igni.
Discipulos clemens Patri commendat Iesus,
Traditur a Juda, Pilato addicitur insons.
Verberibus caesus populo datur ipse necandus.
Exiit ipse crucem sibimet mitissime portans.
Passio gustato Christi completur aceto.
Mandatur tumulo, destructa morte resurgit.
Ad tumulum Maria lacrymas fundebat amoris,
Sublatum insidiis corpus credebat Iesu.
Ille repente micat, dat huic mandata salutis.
E tumulo sacrae redeunt gaudendo sodales:
His cursu in medio fulgens occurrit Iesus:
119.0269D| Dat clementer Ave, pedibus illae oscula figunt.
Flebat amare nimis Christi Petrus ille negati
Crimen, huic clemens apparet protinus ille,
Solatur moestum, trepidantis pectora firmat.
Ibant forte duo castellum invisere quoddam:
His subito in habitu peregrini occurrit Iesus:
Tecta rogatus adit, pandit se in fragmine panis.
Discipuli clauso residebant forte timentes
Conclavi, his subito radians assistit Iesus.
Agnoscunt Dominum, clavorum signa recensent.
Thomas defuerat, cum se Deus ille magister
Monstrarat sociis, lateris pia vulnera pandens:
Christus adest iterum, Dominum ille Deumque fatetur.
119.0270A| Cum sociis Petrus piscans nil ceperat undis.
Littore stat Christus, jactari retia mandat,
Fit captura ingens, clarus convescitur illis.
Monte Galilaeae, sicut promiserat ipse,
Clarificum sancti Jesum reverenter adorant,
In coelo et terris dicit sibi subdita cuncta.
Ultima discipulis jungens convivia sacris,
Mandat Evangelium per hos toto orbe coruscet,
Credentesque omnes sancto baptismate tingui.
Montis Oliveti petiit mox ille cacumen,
Assistunt sancti, benedicit coelitus illis,
Sideream penetrans ipsis cernentibus aulam.
A dextris sedet ille Dei, virtutibus ipsis
Celsior angelicis, venturus et inde coruscus,
Judicet aeternis ut totum legibus orbem.
119.0270B| Hunc coelun et tellus, hunc tartarus ipse profundus,
Cunctorum Dominum, cum Patre in saecla potentem
Ac Spiritu sancto laudet, huic sidera clament.
Amen.