CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAurelius Prudentius Clemens

Aurelius Prudentius Clemens · Medieval

Carmina (Prudentius) — III. Hymnus ante cibum.

latín

257
O Crucifer bone, lucisator,
Omniparens, pie, verbigena,
(0797A)Edite corpore virgineo:
Sed prius in Genitore potens,
258 Astra, solum, mare quam fierent.5

Huc nitido, precor, intuitu
Flecte salutiferam faciem
Fronte serenus: et irradia,
Nominis ut sub honore tui
Has epulas liceat capere.10

Te sine dulce nihil, Domine:
Nec juvat ore quid appetere,
Pocula ni prius, atque cibos,
Christe, tuus favor imbuerit,
Omnia sanctificante fide.15

(0798A)Fercula nostra Deum sapiant,
Christus et influat in pateras:
Seria, ludicra, verba, jocos,
Denique quod sumus, aut agimus,
Trina superna regat pietas.20

259 Hic mihi nulla rosae spolia,
Nullus aromate fragrat odor:
Sed liquor influit ambrosius,
Nectareamque fidem redolet
Fusus ab usque Patris gremio.25

Sperne, camoena, leves hederas,
Cingere tempora queis solita es,
(0799A)260 Sertaque mystica dactylico
Texere docta liga strophio,
Laude Dei redimita comas.30

Quod generosa potest anima,
Lucis, et aetheris indigena,
Solvere dignius obsequium:
Quam data munera si recinat,
Artificem modulata suum?35

Ipse homini quia cuncta dedit,
Quae capimus dominante manu,
Quae polus, aut humus, aut pelagus
Aere, gurgite, rure creant,
Haec mihi subdidit, et sibi me.40

Callidus illaqueat volucres
Aut pedicis dolus, aut maculis,
(0799B)261 Illita glutine corticeo
Vimina plumigeram seriem
Impediunt et abire vetant.45

(0800A)Ecce per aequora fluctivagos
Texta greges sinuosa trahunt:
Piscis item sequitur calamum,
Raptus acumine vulnifico,
Credula saucius ora cibo.50

Fundit opes ager ingenuas
Dives aristiferae segetis
Hic, ubi vitea pampineo
Brachia palmite luxuriant,
Pacis alumna ubi bacca viret.55

Haec opulentia Christicolis
Servit, et omnia suppeditat.
Absit enim procul illa fames,
Caedibus ut pecudum libeat
262 Sanguineas lacerare dapes.60

(0800B)Sint fera gentibus indomitis
Prandia de nece quadrupedum:
Nos oleris coma, nos siliqua
(0801A)Feta legumine multimodo
Paverit innocuis epulis.

Spumea mulctra gerunt niveos
Ubere de gemino latices,
Perque coagula densa liquor
In solidum coit, et fragili
Lac tenerum premitur calatho.70

263 Mella recens mihi Cecropia
Nectare sudat olente favus:
Haec opifex apis aerio
Rore liquat, tenuique thymo,
Nexilis inscia connubii.75

(0802A)Hinc quoque pomiferi nemoris
Munera mitia proveniunt:
Arbor onus tremefacta suum
Deciduo gravis imbre pluit,
Puniceosque jacit cumulos.80

Quae veterum tuba, quaeve lyra
Flatibus inclyta, vel fidibus,
264 Divitis Omnipotentis opus,
Quaeque fruenda patent homini
Laudibus aequiparare queat?85

Te, pater optime, mane novo,
Solis et orbita cum media est,
(0803A)Te quoque luce sub occidua,
Sumere cum monet hora cibum,
Nostra, Deus, canet harmonia.90

Quod calet halitus interior,
Corde quod abdita vena tremit,
Pulsat et incita quod resonam
265 Lingua sub ore latens caveam,
Laus superi Patris esto mihi.95

Nos igitur tua, sancte, manus
Cespite composuit madido,
Effigiem meditata suam:
Utque foret rata materies,
Flavit, et indidit ore animam.100

Tunc per amoena vireta jubet
Frondicomis habitare locis,
(0803B)Ver ubi perpetuum redolet,
Prataque multicolora latex
Quadrifluo celer amne rigat.105

(0804A)Haec tibi nunc famulentur, ait,
Usibus omnia dedo tuis:
Sed tamen aspera mortifero
Stipite carpere poma veto,
266 Qui medio viret in nemore.110

Hic draco perfidus indocile
Virginis illicit ingenium,
Ut socium malesuada virum
Mandere cogeret ex vetitis,
Ipsa pari peritura modo.115

Corpora mutua (nosse nefas)
Post epulas inoperta vident,
Lubricus error et erubuit:
Tegmina suta parant foliis,
Dedecus ut pudor occuleret.120

(0804B)Conscia culpa Deum pavitans
Sede pia procul exigitur.
Innuba femina quae fuerat,
(0805A)267 Conjugis excipit imperium,
Foedera tristia jussa pati.125

Auctor et ipse doli coluber
Plectitur improbus, ut mulier
Colla trilinguia calce terat:
Sic Coluber muliebre solum
Suscipit, atque virum mulier.130

His ducibus vitiosa dehinc
268 Posteritas ruit in facinus,
Dumque rudes imitatur avos,
Fasque nefasque simul glomerans,
Impia crimina morte luit.135

Ecce venit nova progenies,
Aethere proditus alter homo,
(0806A)Non luteus, velut ille prior,
Sed Deus ipse gerens hominem,
Corporeisque carens vitiis.140

Fit caro vivida sermo Patris,
Numine quem rutilante gravis
Non thalamo, neque jure tori,
Nec genialibus illecebris
Intemerata puella parit.145

269 Hoc odium vetus illud erat,
Hoc erat aspidis, atque hominis
Digladiabile discidium,
Quod modo cernua femineis
Vipera proteritur pedibus.150

Edere namque Deum merita
(0807A)Omnia virgo venena domat:
Tractibus anguis inexplicitis
Virus inerme piger revomit,
Gramine concolor in viridi.155

Quae feritas modo non trepidat,
Territa de grege candidulo?
270 Impavidas lupus inter oves.
(0808A)Tristis obambulat, et rabidum
Sanguinis immemor os cohibet.160

Agnus enim vice mirifica
Ecce leonibus imperitat,
271 Exagitansque truces aquilas
Per vaga nubila, perque notos
Sidere lapsa columba fugat.165

(0809A)Tu mihi, Christe, columba potens,
Sanguine pasta cui cedit avis:
Tu niveus per ovile tuum
Agnus hiare lupum prohibes,
272 Sub juga tigridis ora premens.170

Da, locuples Deus, hoc famulis
Rite precantibus, ut tenui
Membra cibo recreata levent,
Neu piger immodicis dapibus
Viscera tenta gravet stomachus.175

Haustus amarus abesto procul,
Ne libeat tetigisse manu
Exitiale quid, aut vetitum:
Gustus et ipse modum teneat,
Sospitet ut jecur incolume.180

(0809B)Sit satis anguibus horrificis,
Liba quod impia corporibus,
(0810A)Ah! miseram peperere necem.
273 Sufficiat semel ob facinus
Plasma Dei potuisse mori.185

Oris opus, vigor igneolus
Non moritur; quia flante Deo
Compositus, superoque fluens
De solio Patris artificis,
Vim liquidae rationis habet.190

Viscera mortua quin etiam
Post obitum reparare datur,
Eque suis iterum tumulis
Prisca renascitur effigies,
Pulvereo coeunte situ.195

Credo equidem, neque vana fides,
Corpora vivere more animae:
(0810B)Nam modo corporeum memini
De Phlegethonte gradu facili
(0811A)Ad superos remeasse Deum.200

274 Spes eadem mea membra manet,
Quae redolentia funereo
Jussa quiescere sarcophago,
Dux parili redivivus humo
Ignea Christus ad astra vocat.205

Sigue explorando

Por su autor
Aurelius Prudentius Clemens · 106 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Prudentius) — II. Hymnus matutinus.Carmina (Prudentius) — Incipit liber Cathemerinon. →

Expediente

Autor
Aurelius Prudentius Clemens
Título
Carmina (Prudentius) — III. Hymnus ante cibum.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-prudentius-iii-hymnus-ante-cibum--aurelius-prudentius-clemens-8425b6
Cita recomendada
Aurelius Prudentius Clemens, «Carmina (Prudentius) — III. Hymnus ante cibum.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-prudentius-iii-hymnus-ante-cibum--aurelius-prudentius-clemens-8425b6.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.