1. Nos dicamus Christo laudem | genitoris unico,
Mundi legitur librorum | qui creator paginis,
Cuius fine clemens venit | liberare perditos.
2. Ante saecula qui natus | paterna substantia,
Ut salvaret, quos creavit, | carnem nostram induit
Et innumeris ostendit | virtutem miraculis.
3. Rupit tartara calcato | draconis imperio,
Cuius mors terrarum orbem | vastabat invidia,
Vinctos diu paradysi | perduxit ad gaudia.
4. Qui te, Paule, poetarum | vatumque doctissime,
Linguis variis ad nostram | lampantem provinciam
Misit, ut inertes aptis | fecundes seminibus.
5. Graeca cerneris Homerus, | Latina Vergilius,
In Hebraea quoque Philo, | Tertullus in artibus,
Flaccus crederis in metris, Tibullus eloquio.
6. Tu nos gestu docuisti | exemplorum credere,
Quod amoris agro nostri | plantatus radicitus
Tenearis nec ad prisca | cor ducas latibula.
7. Cum grammaticae Latinis | fecundare rivulis
Non cesses nocte dieque | cupientis viscera
Partiumque satione | Graecorum sub studio,
8. Haec nos facit firmiores | doctrina laudabilis
Vestra de permansione | qua fuit dubietas,
Quod te restis nostrae cinxit | nec dimittit anchorae.
9. Credimus post Graecam, multis | quam ostendis, regulam
Te iam doctis traditurum | Hebraeorum studia,
Quibus ille Gamalihel | doctor legis claruit.
10. Magnas tibi nos agamus, | venerande, gratias,
Qui cupis Graeco susceptos | erudire tramite.
Quam non ante sperabamus, | nunc surrexit gloria.
11. Haud te latet, quod iubente | Christo nostra filia
Michaele comitante | sollers maris spatia
Ad tenenda sceptra regni | transitura properat.
12. Hac pro causa Graecam doces | clericos grammaticam
Nostros, ut in eius pergant | manentes obsequio
Et Graiorum videantur | eruditi regulis.