E coelo, Domine, clara virtute corusca,
Crux insigne micat, fulgens super aethera felix.
121.0563A| Haec fortis palma credenti pectore Christum
Teste polo Christi firmat virtute tropaea.
Cedant gentilium errorum perfida secta,
Ecce Christi signo centri convexa refulgent.
Non haec humana coelesti cardine pinxit,
Sed manus aetherea mundum virtute regentis:
Aurea namque die forma pulcherrima lunae
Inlustrata cruce pollet quo lumine pleno
Hebraeorum populus solite deducere pascha
Respice, gens misera, signum fulgere redemptis
Et quarta decima farsum sic lumine Christi
Cintia quo pandat signum quod fronte coruscat,
Resplendens mundo semper fulgore decorum
Nunc recoles Dominum quaeso mansisse tonante
Qui quarta decima ligno suspendi salutis
121.0563B| Hoc voluit signo quem coeli sidera mittunt
Ipsa die coelo lunae refugit imago
Pulchrifice radians quo gens perfida gaudens
Ergo pestiferos damnat haec forma decora
Aspice quaeso miser quisquis es mente maligna
Et rursum oculos ad coeli sidera tolle.
Conspice sidereo cur brachia lumine pollent
Quadrifide mundum quoniam haec omnia mundat
Quae coeli tellus retinet sub jure creata
Cuncta Crucis signo mundantur perfide crede
Infelix error quas nunc tu fingere sannas
Hic vales argute nobis vel murmura pande
Cur tibi contrarium signum nunc luna vigurat,
Cur despecta diu coelo refulget imago,
Cur frontis nostrae victrix sic aurea palma,
121.0563C| Crux adversa tibi coeli convexa meretur.
Haec nostra fidei resplendet luce corona
Quam Christi famuli semper de coelo triumphat.
Sed coelo posset quam tu persequeris armis
Impie crudelis oculis vel sidere crede.
Ecce Deus noster Christus ex aethere floret,
Ecce venerandaeque crucis super aethera signum
Astrifere lucens damnat nunc orbe profanos.
Perfida discedat turba fuscata dolore:
Agmina exsultet Christi florenti decore,
Et synagoga suo recedat nunc furva colore,
Ecclesia jubilet clarenti fulva colore,
Quam Christus pulchro semper sibi jungit amore.