(Illa folii pars, quam disruptam diximus, octo primos versus abstulerat. Sequentis folii hoc fuit initium. [MOR.] )
Sicque pavus varie pavescens voce resultat
Qui pennis rutilat fulvis et murice sicli.
Specie formosa viget qui pulchre venustus
Cantibus applaudit gemmato sidere pinctus,
Cum teretes vibrat, mire dum explicat alas,
Ac solis instar cauda dum pansa refulget,
Et peltes clarent lunato sidere densi.
121.0557B| Dum vertit terra pulcher placideque decorus,
Aut crispas relevat pandens per ordine rotas,
Lumine milleno splendunt hinc inde serene,
Dum reboans melodum concentu plume volucres
Despicit, et replicat crebro iterando camoenas.
Ergo vos cygni, lautique decore pavones
Cum suavi mea cum Philomela ducite carmen,
Et pedibus metricis rithmi contemnite monstra
Quae segnis errans fluxus sic rancide sanans
Devio mugitu pangit ut cantica turpet
Ecclesiae, plebibus quae semper fulgida claret.