Tu forte in luco lentus vaga carmina gignis,
Argutosque inter latices et musica flabra
Pierio liquidam perfundis nectare mentem.
At nos congeries obnubit turbida rerum,
Ferrataeque premunt milleno milite curae.5
Legicrepi tundunt, latrant fora, classica turbant.
Et trans Oceanum ferimur porro usque, nivosus
Cum teneat Vasco, nec parcat Cantaber horrens.
En quibus indicas ut crinem frondea Phoebi
Succingant, hederaeve comas augustius umbrent.10
En quos flammantem jubeas volitare per aethram.
Quin mage pernices aquilas vis pigra elephantum.
Praecurret, volucremque pigens testudo molossum
184 Quam nos rorifluam sectemur carmine lunam.
Sed tamen incurvus per pondera terrea nitens,15
Dicam, cur fesso livescat circulus orbe,
(1112B)Purpureumque jubar nivei cur tabeat oris.
Non illam, ut populi credunt, nigrantibus antris
Infernas ululans mulier praedira sub umbras
Detrahit altivago e speculo; nec carmine victa 20
Vel rore Stygias **
Vincibilemque petit clamorem; quippe per aethram,
Qua citimus limes dispescit turbida puris,
Inviolata meat; sed vasto corpore tellus,
Quae medium tenet ima polum, dum lumina fratris 25
Detinet umbriferis metis tum sidere crasso
Pallescit teres umbra rotae, dum transeat axem
Aggerei volox tumuli, speculoque rosanti
Fraternas reparet per coelum libera flammas.
Sed quia mira putas, cur, cum vis maxima solis 30
Bis novies major clueat, quam terreus orbis,
Nunc circumcingat terrestres lumine metas,
Sume ratum rationis opus; namque aspice Phoebum,
Quam sublimis eat convexa per aurea mundi,
Quamque humilem terram collustret curribus altis:35
(1112C)Hic ingens utcunque libet vel desuper ignes
Sparserit, obliquo vel cum radiaverit axe
In terram radii franguntur; caetera solis
Lumina, qua major jaculis radiantibus exit,
Nil obstante globo, tendunt per inania vasta,40
Donec pyramidis peragat victa umbra cacumen.
Per quam cum Phoebe validos agit uda jugales,
Infima vicinis nonnunquam decolor umbris
Fratre caret, vacuoque exsanguis deficit ore.
(1113A)Cur autem sola spolietur lumine luna,45
Nil vero mirum est; quippe illam lucis egentem
Lux aliena fovet, quam cum pars proxima metae
Invidet, exspectat radios male caerula fratris.
At chorus astrorum reliquus non tangitur umbris.
Et proprium cunctis jubar est, nec sole rubescunt.50
Sed sudum ***
185 Porro ultra solem rapitur cum vertice coeli.
Jam cur semestri non semper palleat orbe,
(1114A)Inflexi praestant obliquo tramite cursus.
Namque vagans errore rato cum devia tortos 55
Colligit anfractus, metam sol eminus exit,
Intorquetque peplum noctis, radiatque sororem.
Haec eadem ratio est, subitis cur frangitur umbris
Augusti solis rutilum jubar, indiga lucis
Quando inter terram et solem rota corporis almi 60
Luna meat, fratrem rectis objectibus arcens.