Hanc, Baldrice, tibi mittit tuus Odo salutem,
A te rescribi quam cupit ipse sibi.
Nuper, amice, tuum tenui legique libellum,
Credere vix potui temporis hujus opus.
Tantum pondus erat verbis, facundia tanta,
Posset ut haec credi composuisse Maro.
Inter amicorum scribi mea nomina sperans,
Devolvi librum terque quaterque tuum.
Vel levis ulla mei non est ibi mentio facta,
Commovit mentem res nimis ista meam.
Scilicet indignum me, vir facunde, putasti,
Carmine quem velles perpetuare tuo.
Attamen urna, lepus, corvus quoque, cancer, aselli,
In coelo stellae te quoque teste nitent.
Et post tantorum tot nomina clara virorum
Viles bestiolae coelica regna tenent.
Me quoque multorum post nomina clara virorum,
Fac tua coelestis pagina suscipiat.
Haereat in libri, rogo, margine distichon unum,
Inscriptus valeat quo tuus Odo legi.
Si meritis precibusque meis quaesita negabis,
Extorquebo tamen improbitate mea.
Haec mea saepe tibi trivialia carmina mittam,
Sic indignanti quod precor excutiam.