CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina historica — De eodem.

latín

Alter Tobias Ramnulfus tempore longe
Amissis oculis mente Deum coluit.
[1188D] Pauperibus saties, lassis requies, via lapsis,
Presbyter ipse fuit victima grata Dei.
Thuris odor gratus thuris quoque more crematus,
Dans animam coelo reddidit ossa solo.
Hic Ramnulfe jaces solemni more sepultus,
At plus solemnis vivis in arce poli.
Perpes lamentum mors contulit Andegavinis,
Martellum juvenem cum tulit a superis.
Tempora reddiderat princeps bonus aurea mundo,
Bellis sedatis saecula pacificans.
Dum pacem laesam rursus sanare laborat,
Intentum paci saeva sagitta ferit.
Hic, Martelle, jaces, Martelli nobilis haeres
Res a Marte quibus digna dedit titulum.
[1189A] Pacis amator eras, et eras sic pacis amator,
Hector ut ipse tamen belliger exstiteris.
Ipse reformabas tempus, gentemque togatam,
Si modo vixisses Octavianus eras.
Subjectis parcens, et colla superba refrenans
Principis egregii culmen adeptus eras.
Saeva sagitta tuos successus anticipavit,
Quam clam direxit proditor architenens.
Martia Martellum te fecit causa vocari,
Gosfredum vero nominis impositi.
Hic pausat virgo, quae scilicet innuba Christo
Nupsit, sponsa Dei, nescia conjugii.
Pectore constanti Constancia nomine fulsit,
Praeclaro patrum stemmate nobilium.
[1189B] Ipsius pectus ditavit littera dives,
Ut potuit credi dia Sybilla tibi.
Ecce sub hoc tumulo cinerascit mortua virgo,
Ejus ad astra volans spiritus alta colat.
Post Lugdunensis praesul prius Hugo Diensis.
Magnus Romanae filius ecclesiae.
Quem sibi legatum Romanus papa rogavit,
Ad synodum veniens, proh dolor! occubuit.
Virtutum cellam, divini nectaris aulam,
Hac tumulavit humo Segusiensis homo.
Laetatus Justus hospes bonus hospite tanto,
Quem Deus eximium misit ei socium
Lugdunum luge, solemnia conciliorum
Occubitu Patris occubuere tibi.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina historica — De eodem.Carmina historica — De eodem abbate. →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina historica — De eodem.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-historica-de-eodem--baldericus-dolensis-96e1a2
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina historica — De eodem.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-historica-de-eodem--baldericus-dolensis-96e1a2.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.