CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHieronymus Fracastorius

Hieronymus Fracastorius · Renacimiento

Carmina (Fracastorius) — 4. Ad Ioannem Baptistam Turrianum

latín

Battus amor Dryadum defunctum pastor Iolam
Flebat; eum Fontes, Alpinaque numina circum,
Sarcaque, pumiceoque sedens Benacus ab antro
Moerentem lacrimis consolabantur obortis:
5Ille autem nulla accipiens solamina, tantum
Deserta sub rupe, in litoribus Benaci,
Talia nequicquam surdas iactabat ad undas:
Immites divi, et crudeles vos quoque Parcae,
Crudeles nimium Parcae; vos ibitis amnes,
10Aeriae stabunt rupes; numquam amplius ipse
His terris, numquam hoc caelo agnoscetur Iolas
Vt cecidit semel? in pratis ut purpureus flos,
Quem tetigat vel hiems, vel iniquo Seirius astro.
Currite iam, fluviorum undae, et producite vitam,
15Et, rupes, durate; tamen non alter Iolas
Hos pecus in montes, non haec ad flumina ducet.

Sigue explorando

Por su autor
Hieronymus Fracastorius · 14 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Fracastorius) — 3. Ad M. Antonium Flaminium et Galeatium FlorimontiumCarmina (Fracastorius) — 5. Ver ad Ioannem Baptistam Turrianum Veronensem →

Expediente

Autor
Hieronymus Fracastorius
Título
Carmina (Fracastorius) — 4. Ad Ioannem Baptistam Turrianum
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-fracastorius-4-ad-ioannem-baptistam-turr--hieronymus-fracastorius-a8b0f3
Cita recomendada
Hieronymus Fracastorius, «Carmina (Fracastorius) — 4. Ad Ioannem Baptistam Turrianum», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-fracastorius-4-ad-ioannem-baptistam-turr--hieronymus-fracastorius-a8b0f3.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.