Felix illa hominum est mors et pretiosa bonorum,
Gloria quam sequitur, vita, salusque, quies.
Qui patriam repetunt linquentes extera mundi,
Post miseros luctus gaudia longa tenent.
Ex quorum numero clarus jam jure sacerdos
Corpore deposito hoc jacet in tumulo.
Clarus qui meritis vitae, spe, nomine fulsit,
Virtutum radiis, splendor ubique suis.
Qui probitate pater fuit omnibus atque magister,
Illos arte monens, hos pietate regens.
Ecclesiae cultor, fautor peregrum, ultor egentum.
Proderat ore cunctis hic pietate pari:
Eloquio dulcis, factis probus, ore serenus,
Pectore nectareo, promptus ad omne bonum.
Sed quia certum est te palmam meruisse patrone,
Pro peregrino me posco precare tuo.