Una dies ridet, cassus cras altera plangit,
Nil fixum quomodo tessera laeta dabit.
Aestas clara micat, autumnus conferet umbras,
Ver floret gemmis, has fera tollit hiems.
Quid porro est quod non properatis effugit alis,
Et varium non sit quod teget arce polus.
Aerias pinus inclinat pigra senectus,
112.1606B| Dissolvit rupes, flumina sicca facit.
Dum loquimur, seges alta viret, maturiet, aret,
Canescunt violae, lilia fusca cadunt.
Ipsa suos citius gratos rosa ponit amictus,
Agrestes flores moxque sequuntur eam.
Omnibus his brevis usus, et est sub lege noverca,
Alternant vicibus, et simul intereunt.
Tuque tuum credis quod mendax commodat hora,
Aeterno et simili semper habere cupis.
Paulatim miseros effert ad vota senectus,
Et modo qui fuimus, jam modo desinimus.
Nutricis gremio subito puer altius exit,
Miraturque truci se dare voce sonum.
Jam celeres barbae, jam tincti morte capilli,
Jamque acclinis humo praedaque mortis erit.
112.1606C| Omnia fert aetas, atque omnia finis ademit,
Nil manet aeternum, saecula praetereunt.
Cunctaque tempus habent, ni solus temporis auctor,
Qui fuit, est semper, et sine fine manet.
Hunc tu semper ama, hunc toto corde fatere,
Hunc precibus posce, hic tibi grata dabit.
Non te conturbet sancte inconstantia frater,
Haec mundana quidem gurgitibus variis.
Sic fuit, est, et erit saecli versatilis ordo,
Laetitiae nunquam sit cui certa fides.
Multa quidem patitur sanctorum plebes in orbe,
Judicio occulto, nec ego scire queo.
Credo suos servos, quod nullo spreverit aevo,
Adjuveritque satis, cum sua vota petant.
Nam altera vita suis servatur in arce polorum,
112.1606D| Qua pax alma viget, praelia nulla fiunt.
Haec quoque semper erat justa tentatio vita,
Fornacis flamma ut aurea vasa probat.
112.1607A| Sic Deus omnipotens sanctos per saeva probalit
Verbera, post reddens praemia laeta polo.
Sta, precor, esto memor Christi, patrum memor atque
Pagina quos cecinit auribus alma tuis.
Fortis sis animo, sis verbo et providus actu,
Sic fuerunt sancti, proximus esto tibi.
Victima quod prima fuerat justissimus Abel
Fraterna caede hocque memento precor.
Improbe derisus infanda et prole Noea,
Quo reparata manet progenies hominum.
Quod reges sanctus capto Lot vicerit Abram,
Qualia perpessus sit pius ipse ab eis.
Damna quidem in puteis sensit quod saepius Isac,
Grassante invidia quae Philistea gerit,
Quantos pro sobole fletus effudit Iacob?
112.1607B| Et Joseph quanta passus in orbe fuit?
Dux pius ille quidem, qui totam stravit Egyptum,
Flagris eripuit dumque Dei populum.
Quomodo sit spretus, et qualia praestat alumnis,
Quomodo sit tractus, improbe conviciis.
Nam Samuel quoties Saulis tolerabat aerumnas?
Et David latitans impia sceptra fugit?
Qualiter in regna prolis hic sustulit iras,
Plurima et ex aliis turpia verba tulit.
Omnia nempe mea, poenarum millia quotquot
Passi sunt sancti, dicere musa nequit.
Elias, Daniel, Isaias, Michas, Ionas,
Jeremias, Jaddo, Job pater et Tobias,
Qui fuerant mundi ceu luminaria quondam,
Quam saevas poenas corpore pertulerant.
112.1607C| Perplures alios consumpsit flammeus ardor
Et lapides alios atque alios framea.
Sicque fide fortes vicerunt praelia sancti,
Fecerunt opera maxima justitiae.
Quid memorem vetera, gaudet cum sancta per orbem
Martyrio rutilans catholica Ecclesia.
Clare et apostolico micat irradiata tropaeo,
Vexillum et Christo fert dominante crucis.
Tantos ergo suos Dominus perferre labores
Hic voluit, quos ad regna superna vehit.
Quapropter potius coelestia semper amemus,
Et mansura polo, quam peritura solo.
Murmure jam nullo referamus ad aethera voces,
Cantantes Dominum, qui pius et bonus est.
Non est quippe Deus plagis culpandus in istis,
112.1607D| Sed nostra in melius vita ferenda cito.
112.1608A| Et pie flectenda est precibus clementia nostris,
Quatenus a nobis transferet ille flagra.
Quem pater est natum charo complectit amore.
Saepius huic tristi dira flagella dabit.
Horrida quapropter nunquam tentatio mentem
Ulla tuam superet, fortis ubique fias.
Si quid displicuit Christo jam cuncta videnti,
Moribus inque tuis, corrige hoc citius.
Hocque superna monet lex hoc et jura paterna,
Hoc fraternus amor, hoc studeas facere.
Te quoque jam facias tota virtute paratum,
Ut quo pervenias, tristia nulla fiant.
Quod tibi concedat auctoris sancta potestas,
Hoc nobis tecum summus in arce Deus.
Fistula has Mauri senis cantavit in horis,
112.1608B| Caenas ( sic ) dilecto, sancte Bonose, tibi.