Est animus promptus, sunt sensus, accipe votum,
112.1603D| Non spernas socium, semper amicus amat.
Non hunc tempestas quatiet, non turbidus Auster,
Nec Boreas glacie stringere nempe valet.
Libertas animi munus expendit amoris,
Dignum est ut mentem provocat ipsa piam.
Nullus in orbe fuit quem non consumpserit aetas:
Quisquis enim possit, semper amica paret.
Rabanus posco seniorem te Samuelem,
Haec tu perpendas, cuncta jure legas.
Christus in arce Deus conservet semper utrumque,
112.1604A| Hoc, Pater, ipse petas, tu sine fine vale.
Quondam nempe meum gaudebam te esse sodalem,
Inter lectores, frater amate, mihi.
Nunc quoque te gratulor retinere, jura magistri,
Crescere virtute, patris habere locum,
Sis memor ergo mei sacris altaribus astans,
Sum memor utque tui, sic memor esto mei.
Quod quondam docuit Albinus rite magister,
Hoc pectus teneat, hoc opus omne probet.
Gratia sic Christi tecum permanserit alma,
Sic memet tecum ducit ad astra vale.