CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaGaius Valerius Catullus

Gaius Valerius Catullus · Medieval

Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 76

latín

Siqua recordanti benefacta priora voluptas

est homini, cum se cogitat esse pium,

nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo

divum ad fallendos numine abusum homines,

multa parata manent in longa aetate, Catulle, 5

ex hoc ingrato gaudia amore tibi.

nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt

aut facere, haec a te dictaque factaque sunt;

omnia quae ingratae perierunt credita menti.

quare cur te iam *a! amplius excrucies? 10

quin tu animum offirmas atque istinc teque reducis

et dis invitis desinis esse miser?

difficilest longum subito deponere amorem.

difficilest, verum hoc qualubet efficias.

una salus haec est, hoc est tibi pervincendum: 15

hoc facias, sive id non pote sive pote.

o di, si vestrumst misereri, aut si quibus umquam

extremam iam ipsa in morte tulistis opem,

me miserum aspicite et, si vitam puriter egi,

eripite hanc pestem perniciemque milii. 20

heu, mihi surrepens imos ut torpor in artus

expulit ex omni pectore laetitias!

non iam illud quaero, contra me ut diligat illa,

aut, quod non potis est, esse pudica velit:

ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum. 25

o di, reddite mi hoc pro pietate mea.

Sigue explorando

Por su autor
Gaius Valerius Catullus · 161 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 75Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 77 →

Expediente

Autor
Gaius Valerius Catullus
Título
Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 76
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-catullus-ed-cornish-76--gaius-valerius-catullus-0d0a56
Cita recomendada
Gaius Valerius Catullus, «Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 76», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-catullus-ed-cornish-76--gaius-valerius-catullus-0d0a56.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.