CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaGaius Valerius Catullus

Gaius Valerius Catullus · Medieval

Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 44

latín

O funde noster, seu Sabine seu Tiburs,

(nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est

cordi Catullum laedere: at quibus cordist,

quovis Sabinum pignore esse contendunt)

sed seu Sabine sive verius Tiburs, 5

fui libenter in tua suburbana

villa, malamque pectore expuli tussim.

non immerenti quam mihi meus venter,

dum sumptuosas appeto, dedit, cenas.

nam, Sestianus dum volo esse conviva, 10

orationem in Antium petitorem

plenam veneni et pestilentiae legi.

hic me gravedo frigida et frequens tussis

quassavit usque dum in tuum sinum fugi

et me recuravi otioque et urtica. 15

quare refectus maximas tibi grates

ago, meum quod non es ulta peccatum.

nec deprecor iam, si nefaria scripta

Sesti recepso, quin gravedinem et tussim

non mi, sed ipsi Sestio ferat frigus, 20

qui tunc vocat me, cum malum librum legi.

Sigue explorando

Por su autor
Gaius Valerius Catullus · 161 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 43Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 45 →

Expediente

Autor
Gaius Valerius Catullus
Título
Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 44
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-catullus-ed-cornish-44--gaius-valerius-catullus-5d1180
Cita recomendada
Gaius Valerius Catullus, «Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 44», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-catullus-ed-cornish-44--gaius-valerius-catullus-5d1180.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.