CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaGaius Valerius Catullus

Gaius Valerius Catullus · Medieval

Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 10

latín

Varus me meus ad suos amores

visum duxerat e foro otiosum,

scortillum, ut mihi tum repente visumst,

non sane illepidum neque invenustum.

huc ut venimus, incidere nobis 5

sermones varii; in quibus, quid esset

iam Bithynia, quo modo se haberet,

ecquonam mihi profuisset aere.

respondi id quod erat, nihil neque ipsis

*nunc praetoribus esse nec cohorti, 10

cur quisquam caput unctius referret,

praesertim quibus esset irrumator

praetor, nec faceret pili cohortem.

‘at certe tamen,’ inquiunt, ‘quod illic

natum dicitur esse, comparasti 15

ad lecticam homines.’ ego, ut puellae

unum me facerem beatiorem,

‘non’ inquam ‘mihi tam fuit maligne,

ut, provincia quod mala incidisset,

non possem octo homines parare rectos.’ 20

at mi nullus erat nec hic neque illic,

fractum qui veteris pedem grabati

in collo sibi collocare posset.

hic illa, ut decuit cinaediorem,

‘quaeso’ inquit ‘mihi, mi Catulle, paulum 25

istos: commodum enim volo ad Serapim

deferri.’ ‘mane’ inquio puellae;

‘istud quod modo dixeram me habere,

fugit me ratio: meus sodalis

Cinnast Gaius; is sibi paravit. 30

verum, utrum illius an mei, quid ad me?

utor tam bene quam mihi *paratis.

sed tu insulsa male ac molesta vivis,

per quam non licet esse neglegentem.’

Sigue explorando

Por su autor
Gaius Valerius Catullus · 161 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 1Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 101 →

Expediente

Autor
Gaius Valerius Catullus
Título
Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 10
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-catullus-ed-cornish-10--gaius-valerius-catullus-9b6635
Cita recomendada
Gaius Valerius Catullus, «Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 10», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-catullus-ed-cornish-10--gaius-valerius-catullus-9b6635.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.