CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaCarolus Magnus

Carolus Magnus · Medieval

Carmina (Carolus Magnus) — CARMEN VI. AD EUMDEM PAULUM DIACONUM.

latín

(1353A)
Christe, Pater mundi, secli radiantis origo,
Annue nunc voto, ut queam tua mystica dona
Dicere, quae nobis solita clementia praestes,
Atque salutiferam Patribus perferre salutem.
Surge, jocosa, veni, mecum fac, fistula, versus;
Incipe quamprimum meritas persolvere grates,
Et cordis plectro tu dic vale fratribus almis
Dulcia qui nobis doctrinae mella ministrant,
Carminibusque suis permulcent pectora nostra.
Curre per Ausoniae, non segnis epistola, campos,
Atque meo Petro chartam dilecto salutem
Gratificas laudes dic et, pro carmine laeto
(1353B)Quod mihi jam dudum placidum direxerit ille.
Inde per egregiam. . . . . . praesulis aedem
Adriani, tandem Petri loca sancta rogando,
Pro me proque meis visitata relinque silentes.
Hinc celer egrediens facili, mea charta, volatu
Per sylvas, colles, valles quoque praepete cursu,
Alma Deo chari Benedicti tecta require,
Colla mei Pauli persaepe amplecte benigne:
Est nam certa quies fessis venientibus illuc;
Hic olus hospitibus, pisces, hic panis abundans,
Pax pia, mens humilis, pulchra et concordia fratrum,
Laus, amor et cultus Christi simul omnibus horis:
Dic Patri et sociis cunctis: Salvete, valete.

Sigue explorando

Por su autor
Carolus Magnus · 8 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Carolus Magnus) — CARMEN V. AD EUMDEM PAULUM DIACONUM.Carmina (Carolus Magnus) — CARMEN VII. CAROLUS MAGNUS AD LECTOREM MANUSCRIPTI QUEM IPSE MENDIS PURGAVERAT. →

Expediente

Autor
Carolus Magnus
Título
Carmina (Carolus Magnus) — CARMEN VI. AD EUMDEM PAULUM DIACONUM.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-carolus-magnus-carmen-vi-ad-eumdem-paulu--carolus-magnus-19aa12
Cita recomendada
Carolus Magnus, «Carmina (Carolus Magnus) — CARMEN VI. AD EUMDEM PAULUM DIACONUM.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-carolus-magnus-carmen-vi-ad-eumdem-paulu--carolus-magnus-19aa12.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.