CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaCarolus Magnus

Carolus Magnus · Medieval

Carmina (Carolus Magnus) — CARMEN III. AD ALCUINUM.

latín

(1351D)
Rex Carolus gaudens de te, Pater atque magister,
Versibus his paucis aeternam posco [ Edit., in Christo] salutem.
Mens mea mellifluo, fateor, congaudet amore,
Doctor amate, tui; volui quapropter in odis,
O venerande, tuam musis solare senectam.
Te quoque te cupiens imperante agnoscere Christo,
(1352A)Nos nostrosque simul sanos nunc esse fideles,
Perpetuis optans tete gaudere triumphis,
Inque Dei cultu vigeas virtutibus almis,
In meliora tenens sanctae vestigia vitae,
Donec et aetherei venias ad culmina regni,
Congaudens sanctis Christo sociatus in aevum.
Meque tuis precibus mecum rape, quaeso, magister
Ad pia, qua tendis, miserantis culmina Regis.
Qua laus atque decus, species, pax, gloria, lumen
Semper in aeternum sanctis sine fine manebit.

Sigue explorando

Por su autor
Carolus Magnus · 8 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Carolus Magnus) — CARMEN II. EPITAPHIUM ADRIANI I PAPAE, Quo Carolus Magnus sepulcrum ipsius decoravit.Carmina (Carolus Magnus) — CARMEN IV. AD PAULUM TUNC MONACHUM CASSINENSEM. →

Expediente

Autor
Carolus Magnus
Título
Carmina (Carolus Magnus) — CARMEN III. AD ALCUINUM.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-carolus-magnus-carmen-iii-ad-alcuinum--carolus-magnus-a76b89
Cita recomendada
Carolus Magnus, «Carmina (Carolus Magnus) — CARMEN III. AD ALCUINUM.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-carolus-magnus-carmen-iii-ad-alcuinum--carolus-magnus-a76b89.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.