CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina (Baldericus) — 88. Ad Simeonem qui cum episcopo morabatur

latín

Cartula, praeproperas uultum Simeonis adire,
Littera quem diues specialem praetulit orbi,
Maiori siquidem uacat ipse sophiae.
Sis obtusa licet, nimiae quoque rusticitatis;
5Si uelit ergo tuas extimplo refellere nugas,
Cuius es edicas, et cur te miserit illuc;
Taliter hunc subito reddes tibi commodiorem.
Ergo salutatum duces in parte sequestra
Assensusque meos eius stillabis in aure.
10Dic: "Simeon, si te fastidit praesulis aula
Turbaque turbata, nec ager tibi semina reddit
Visque quiete frui responsiuaque quiete,
Ad me diuertas, si praesulis arua refutas.
Arridebit enim tibi tellus nostra serenti;
15Plenus ego mercedis ero, si ueneris ad me,
Et replebo manum, michi si replebis aurem.
Optatiua fames me cogit amorque legendi,
Ad nostros ut te rogitem transire Penates.
Multiplices curae non me paterentur in urbe
20Esse diu tecum; sed si tu ueneris ad me,
Ipse parabo michi tempusque locumque uacandi.
Nos ad id alliciet etiam sua copia nostri.
Sic michi rescribas rescriptum ut facta sequantur,
At nil rescribas nisi cartam facta sequantur".

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Baldericus) — 87. Audeberto Cenomannensi archidiaconoCarmina (Baldericus) — 89. Ad eum cuius colloquium expetebat →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina (Baldericus) — 88. Ad Simeonem qui cum episcopo morabatur
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-baldericus-88-ad-simeonem-qui-cum-episco--baldericus-dolensis-36b9ce
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina (Baldericus) — 88. Ad Simeonem qui cum episcopo morabatur», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-baldericus-88-ad-simeonem-qui-cum-episco--baldericus-dolensis-36b9ce.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.