Fama tuum nomen nostram celebrauit in aurem
Estque diu Paridis quod res et commoda noui,
Iudicium factum te totum sparsit in orbem:
Nam quis conticeat de iudice dicere tanto?
5Diis quasi prelatus est iam qui iudicat ipsos.
Iussus es edictum libripens proferre deabus,
Vt sopirentur mentes ita litigiosae.
Iuppiter astute subduxit iudicio se
(Et tamen ipse satis litem discernere posset,
10Quam dictarat eis pomo Discordia iacto,
Amens a mensa quod erat seclusa deorum),
Sed neutram uoluit sapiens offendere diuus;
Iussit eas Paridis demum decreta subire.
Iudex iudicio finem superapposuisti.
15Sic intellexi rem, sic ex ordine noui;
Quin etiam, quae sit merces tibi debita noui,
Quid Venus et Iuno promisit quidue Minerua,
Vel quam uel cuius promissum preposuisti.
Quam puto, quam spero melius dii fata secundent
20Spemque metumque meum mutent in potiora;
A superis melius liceat sperare timenti.
Ha! nimium timeo quia tibi sit perfida Iuno,
Quod tibi sit deitas grauis atque molesta Mineruae.
Ira fuitne, rogo, magnae Iunonis inulta?
25Turbata Iunone, simul turbabitur aer;
Aere turbato, tellus infida manebit.
Iuno maritat humum, si nobis pacificetur,
Et malesuada Iouis subducet commoda nobis.
Dissentire nequit coniunx a coniuge tanta;
30Iunonem nunquam non exaudire ualebit
Iuppiter atque Ioui semper sua Iuno fauebit:
Quare Iunonis omnino est ira timenda.
Praeterea, tua nobilitas et gloria Troiae
Et Priami nomen antiquatumque uolumen
35Sceptrigeri multas dominatus in regiones,
Hectoris et nomen nostras deuenit ad aulas.
Totius mundi nobiscum machina uiuit:
Namque quid igniti lateat tot lumina solis
Aut ad nos mittit aut nobis subditur orbis.
40Vix locus est ullus cui non dominemur in orbe:
Aethiopes, Indos deuicit nostra iuuentus
Et domuit linguam quam dicit Greca Latinam.
Thebarum noster prostrauit moenia miles;
Fragmina fumiferos reddunt hucusque uapores.
45Nescio quo pacto uires euasit Achiuas
Atque suo potiatur adhuc tua Teucria sceptro.
Nescio quid patula michi nunc uersatur in aure,
Nescio quid secum mea mens pensando susurrat
Et res ex rebus quasi presagando uolutat.
50Tu causam queris tibi qua dominentur Achiui,
Qua prosternantur, nisi fallor, moenia Troiae.
Nec michi fibrarum nec prepetis omina pennae
Nec sacra Iunonis incognita nec sacra Phoebi.
Tu michi factorum, michi tu responsa deorum
55Affers et rerum magnarum uoluitur ordo.
Est etiam nobis augur, Dicteus Apollo,
Atque futura michi stillauit cordis in aure:
Is mutanda michi conubia sepe profatus
Et natale solum dixit pariter fugiendum.
60Me regno Troiae dotandam precinis esse;
Audio res magnas, iacet hic mutatio rerum:
Hoc siquidem pacto Troiae dominabitur Argus.
Ne quid inexpertum, ne quid sit non superatum
Virtuti nostrae, di res ita regnaque pensant:
65Vel duo coniungam, uel ego duo regna resoluam;
Causa rei magnae conuertor femina sola,
Si mutabo solum, si federa prima refutem.
Hoc itidem dudum michi uates insinuarunt
Terque quaterque michi seriatim rem recitarunt.
70Sed me Iunonis multum deterret imago,
Nusquam commota uadam secura Minerua.
Forsitan explebo, fatis auctoribus, hanc rem:
Tristibus inceptis deitas infensa fauebit,
Vt male perfectis olim malus exitus instet
75Et peccatores exterminet ultio dira.
Id caue ne nobis in crastina tempora fiat.
Sed dicis uerum: placari numina possunt.
Esto. Placentur. Placabilis hostia fiat
Et dimittatur facta pro fraude reatus;
80Dii placabuntur, si crimina destituentur.
Sed si crimen erit Paridi quod adultera nubam,
Restituarne uiro? Repetam conubia spreta?
Sed qua despectum prospectem fronte maritum?
Nunquid despectum uir me dignabitur ultra?
85Placarine potest polluta coniuge coniunx?
Nec cito dimitti pollutio publica quibit.
Numina, ni redeam, nusquam michi conciliabo:
Velle redire graue est, grauius quoque nolle redire.
Sed potius peream quam, si tibi nubo, reuertar.
90Eripiarne tibi, michi uel magis eripieris?
An te desererem infelix et uiuere possem?
Siccine diuellar Paridis complexibus unquam?
Heu, semel innexus soluetur nexus amoris?
Hoc solo uerbo mea iam precordia marcent.
95Taliter has pensans mecum delibero causas.
At desolatam rursum res consulit ipsa:
Non id praeciperent superi, si culpa fuisset.
Crimen adulterii non numina sancta monerent:
Caelicolae tales occasio criminis essent.
100Ipsi discernunt, rem tractant altius ipsi,
Non debemus eis torpenti corde fauere;
Ipsi principium, medium finemque serenent.
Attamen et superos aliquid fecisse fatentur:
Iuno Ioui summo, si creditur, insidiata est;
105Insidiata uirum de pelice sepe notauit:
Argus uiuit adhuc custos ne Iuppiter erret -
De Ganimede quidem penitus decerno tacere.
Illicitos Veneris complexus Sol reprehendit
Et nimphae faciles diis consensere frequenter;
110Et sibi sepe fauent necnon sibi numina parcunt.
At nos censura, sua nos correctio dura
Continuo cohibet, quatit asperitate seuera.
Sed contra superos quae nos presumptio mouit?
Aequanimi uoto patiamur facta deorum.
115Quicquid agant etenim non est reprehendere nostrum:
Diis liceat facere, nobis liceat tolerare.
Nos quoque de nostris, homo, sollicitemur agendis.
Vt scribis, Troiam si uenerit hospita coniunx,
Coniunx alterius, coniunx de gente superba,
120In quam si ueniam (quia de me carta profatur),
Infestabor ego quandoque furore tuorum:
Et tua plebs nimiam pro me feruescet in iram
Et tua progenies, tua copia magna parentum,
In me consurgent, cum bellis afficientur
125Quae modo non sperant, incommoda cum patientur.
Namque meae gentis michi magna superbia nota est:
Sunt genus infractum, gens inuictissima bello,
Quae perferre queat duros nimiosque labores,
Prouida consilio, gens plurima, gens opulenta.
130Nec thalamo Paridis patientur me sociari,
Dii licet annuerint, sedato pectore Grai.
Vlciscenda sibi superest iniuria tanta
Et coniurabit propter me Grecia tota:
Nam sic amissam rex efferus ipse dolebit
135Et populos omnes dolor altus in arma ciebit.
Sique meus nolit quasi dedignando maritus
Hoc scelus ulcisci, tegat iram dissimuletque,
At non hoc eius frater pateretur inultum,
Cycropidaeue duces, Aiax et durus Achilles
140Presignansque patris animum iam Pirrus Achillis,
Thessandrus, Stelenus, Palamedes et Diomedes,
Consiliis pollens et fraude malignus Vlixes
Atque duces alii, quorum dare nomina longum est.
Hii Troiam longa uallabunt obsidione
145Atque manu dira miscebunt prelia multa.
Tunc dare terga prius discet Troiana iuuentus
Et quos assuetos armorum ferre laborem
Scribis et inuictos et diro Marte potentes
Imbelles uideas et uulgus inhers reprehendas;
150Frigida corda putes gentemque uocabis inermem.
Nam Dolopum tanti constabunt agmina uobis
Vt, si pugnetis, uos non pugnasse putetis,
Quosque pusillanimes nunc asseris et muliebres
Magnanimos uideas et confiteare uiriles.
155Parcius ergo suo suus hostis deroget hosti.
Accinctis et discinctis est gloria dispar:
Lauda uictores tandem certamine facto.
Mutua pax nobis modo, gens utrinque togata -
Confligent acies: ensem res ipsa rogabit.
160Laus neutri parti, nisi laus quam uindicat ensis:
Ensis parturiat, non uerba uolantia, laudem.
Et minus audaces res non bene gesta refrenet,
Victores autem res gnauiter acta coronet.
Quos neque coniunxit uel necdum pugna diremit,
165Et necdum potitur gens haec aut illa triumpho,
Parcius extollas hos, parcius hos reprehendas.
Nec tamen obliquis anfractibus inuehor in te
Nec Teucrum Paridem regina redarguo regem;
Sed tamen euentus belli foret inspiciendus
170Et tunc emerito potiretur quisque triumpho.
Tunc quoque namque mei me maxima cura remordet,
Cum belli instabunt propiora pericula Teucris.
Tunc prius illicitos abiurabunt hymeneos,
Tunc omni populo coniunx odiosa uidebor.
175Cum uero natos matres nuptaeque maritos
Et cum uirgo suum bellis amittet amicum,
Cum funestabunt sua Pergama sanguine ciues,
Cum cadet exanguis puer ante oculos genitoris,
Tindaridis facies inuisa uidebitur atque
180Totius belli furialis noxa dicabor;
Et <tem>erata phalanx reliquorum armabitur in me
Atque retorquebunt in me dispendia pugnae;
Tuncque ligata manus Atridae restituenda
Exoluam poenas quas dictet adultera Troia,
185Quae me pellexit per multa oracula uatum,
Quae precibus uotisque suis mea corda subegit,
Quae rea pollutae nostrae fuit integritatis;
Namque tibi parcet sanguis tuus et tua Troia
Atque meus sanguis surget crudelior in me.
190Haec Elenam reprimunt, Helenam hec metuenda coercent.
Immo, iugalis amor, etiam tenor integritatis
Haec me dissuadent ne muter ad extera regna.
Attamen a superis sperare licet potiora:
Propitiabuntur dii, si diis gratificemur,
195Et meliorabunt sua uel presagia nostra.
Pro re tantilla, fortassis non Menelaus
Aut alter multum super hoc Atrida dolebit;
Seu pro Ledea iurabit Grecia tota,
Sed prohibebuntur ne uadant omine diro;
200Seu mare fluctiuagum seuis aquilonibus actum
Obruet in pelagus disperso milite uulgus;
Siue loquax Itacus multo cecabitur auro
Et solus faciet pacem uenalis Vlixes,
Diues et a Grecis Priamus redimetur auaris;
205Aut etiam optato potietur Troia triumpho
Atque minor numerus disperget milia multa;
Vel finem pugne pugnando differet Hector,
Siue molestati longe nimis obsidionis
Casibus, Argiui gladioque fameque subacti
210Illesa Troia remigrabunt ultro Micenas.
Quando uolunt superi uel parcere uel misereri,
Quis queat effari, numerare sed et meditari
Quot signis, quot portentis, quanta ratione
Secreta subito rerum mutatio fiat?
215A superis ergo quisquis speret meliora:
Semper enim superi sunt indulgere parati,
Lenit decretum lenis clementia diuum
Consiliumque suum clementer numina mutant,
Nec tamen iniuste, sed secreta ratione.
220Ergo, confisa plus de bonitate deorum
Quam diffisa meis vel factis uel faciendis,
Ipsa fauere simul diis et tibi credula possem,
Si non obstaret res altera, res nocitura,
Res michi quae grauis est, feralis et intoleranda:
225Me nimis angustat uiolandi fama pudoris.
Et licet ipse pudor, si uenero, non uioletur
(Nam me fata uocant, et sic rem numina pensant),
Attamen humanas infamia polluet aures,
Quae legem nescit neque ius edicere nouit,
230Quae bona uel reticet aut inficit aut male mutat,
Res male mutatas uacuas dispergit in auras.
Id timeo; grauis est infamis fama superstes.
Nam mea forma uelut terrarum splendet ubique
Atque meum nomen decor unicus extulit orbi,
235Sic leuis aura meos mortalibus efferet actus
Nec dicet quanta uel qua deitate coacta
Hospes ad externum transiui femina regnum,
Quam facie tristi, quam pectoris integra casti,
Quam diris diuum terroribus expauefacta,
240Pene minis monitisque patentibus exanimata.
Tantum dicetur: "rupit Ledea pudorem
Atque iugale uiri uiolauit adultera fedus".
Hac turpi populos aspergine fama replebit
Et Ledam ledent eadem contagia matrem;
245Fata simul fratrum iamiam diuina meorum
Rumor et infestus uel fama uolans uiciabit.
Tunc autem matris faciem pudibunda uidebo?
Aut, rogo, qua facie supplex fraterna rogabo
Numina, dum pro me tulerint obprobria dura?
250Hunc etiam poterit ratio lenire timorem:
Nam michi nil aliud nisi tantum fama nocebit.
Nam, quia diuino iusto res ordine fiet,
Hanc saltim fratres rem noscent, utpote diui
Et geminum sidus paulo post ambo futuri.
255Aequanimes igitur fratres materque benigna
Remque serenabunt et sic decuisse probabunt.
Nil nocet ergo michi nisi fama modo popularis,
Scilicet in populos haec turpia uerba refundet,
Culpas augebit, de diis taciturna silebit.
260Nam uelut infamis uelit omnis fama uolare,
Haec bona queque tegit, mala uero spargit in auras.
Non tamen id timeo, si fama quod est fateatur,
Vt probitas Helenae nosterque pudor maculetur,
Sique uelit falsos intermiscere colores.
265Inficiet uerum, nigro superinduet album;
Si tamen est iustum plenumque uiget rationis
Nisibus ut totis faciamus iussa deorum,
Scilleos strepitus ut surdi pretereamus:
Vulgaris uentus non est diis anteferendus.
270Sic placeamus diis ut uulgo displiceamus,
Si tamen est diis longe sententia uulgi.
Sique potest fieri, parti placeamus utrique;
Sin autem, deitas audacter preficiatur.
Sic deitas loquitur ut nunquam falsa loquatur,
275Sic et homo loquitur nonnunquam ut falsa loquatur.
Ergo, caelicolis constat magis esse fauendum
Qui nunquam fallunt, nunquam falluntur et ipsi,
Quam qui terrigenae fallunt, falluntur et ipsi.
Diis igitur faueo: sequor ad quecunque uocabunt.
280Heu, Menelae meus, quam lugubris auehor a te,
Quam lacrimosa tuis rapior complexibus uxor!
Heu, quam dura meum patitur suspiria pectus!
O utinam uel nunc diis non parere liceret,
Vel non essent dii, quibus ut faueamus oportet!
285Vt furibunda loquor, quia torquet uiscera meror;
Anxietate graui facies pallendo liquescit.
Eripiarne meo uiuens mulier Menelao?
En uiolabo fidem quam debeo nupta marito?
Saltim testes erit lacrimarum uena mearum
290Insomnesque oculi, dolor et suspiria cordis,
Et qui cuncta uidet sol, et nox conscia luctus,
Conscius et lectus libatae uirginitatis,
Quod penitus nolens patriis diuellor ab agris
Quodque uiri tandem thalamos inuita relinquam.
295Attamen ipsa meum sub corde feram Menelaum
Nec poterit nostrum remoueri pectus ab ipso -
Et sit testis Amor me non uiolasse pudorem.
Nec tamen ipsa fidem tibi conseruabo minorem
Nec minus in Paridem quam decet sponsa mouebor.
300Immo, iugalis amor, tenor iconuulsus amoris
Libatique suo complexus more uicissim
Dandaque mox nobis occasio colloquiorum
Reuera poterunt mentes unire duorum.
Ergo, non ultra claras uisura Micenas,
305Ad michi promissum Paridem fatis properabo.
Iam, mea terra, uale dulcesque ualete Micenae
Tuque, meus thalamus, michi conscius et Menelao,
Ipse maritali quem foedere sepe sacrauit.
Vadam gente mea caritura simulque propinquis,
310Vadam sceptrigeri Priami uisura Penates,
Nec iam me retinet pudor aut labor ullus ituram.
At discessurae clam non est duxque comesque,
Hanc cum presertim scierit rem nemo meorum
Nec cuiuis mandare uelim secreta deorum.
315Ergo, quem super hoc totiens dii premonuerunt
Et cui fata fauent, Paris, obuius ipse uenito:
Nam tibi res agitur, tibi femina Greca paratur.
Curaque maior ei cui res erit utilitatis,
Ille labor placeat, cui merces grata subinstat.
320En ego mando tibi, tua sicut epistola dixit:
Te sicut uellem uenturum significasti.
Ecce uolo uenias, uenias uelut institor alter.
Tres tantum naues electo milite comple
(Res citius fiat quam rumor preueniat rem)
325Et malo ramus superappendatur oliuae:
Sic urbi pacem, michi designabis eundum.
Vt uero tanges portus et littora nostra,
Tu lateas intus; socii nautaeque loquantur.
Quae deceant reges uos res dicatis habere
330Nec nisi reginae uel regi ostendere uelle
Nec uos posse rates hinc uestras exonerare;
Sed ueniat rex et regina uel alter eorum.
Interea lateant ne possint arma uideri
Et superaddatur armis quaecunque supellex.
335Nuncius, ut mos est, ueniet festinus ad aulam.
Ipsa domi subito faciam remanere maritum.
Cum paucis adero. Qui sitis et unde rogabo;
Troiam uos, aliud simulantes, dissimulate.
Ascendam nauem ... Vos autem, rumpite funem!
340Et uelox placida remus lentetur in unda,
Et mox in plenos uertantur carbasa uentos,
Vt fugiat nauis uelocior alite quauis
Et faciat pernix fuga desperare sequentes.
Si tamen ira meos armabit et efferet in nos,
345Ille meus quicunque licet tua sentiat arma.
Precedat quae me portauerit uncta carina
Sustineantque duae bellum pondusque sequentum.
Ista licet non sic res insperata pararit
Nec quid opus facto gens nouerit obstupefacta,
350Ocius ergo sibi quam possint consuluisse
Accelerate fugam; quin, uentos anticipate.
Tunc iubeas toto remis incumbere nisu,
Tunc a me prudens oculos auerte parumper.
Tempus erit de me cum sit tibi tota facultas
355Et queat expleri nobis alterna uoluptas.
Ecce tuae cartae respondit cartula nostra.
Nostra locata tuo sub pectore littera pauset,
Nam tua pausabit nostro sub pectore semper,
A sinibus donec nostris auulseris ipsam.
360Littera, queso, mea, Paridem michi sepe saluta:
Sepe salutato Paridi me gratificabis;
Non tardabit enim, si gratificabimur illi.
Expectate, ueni, Paris, ut pariter redeamus,
Ne faciendo moras ortantis uota retundas,
365Ne michi mentem dii uel mutent aequora uenti.
Sic michi rescribas ut tu tua carmina reddas,
Quatenus exponas non intellecta legenti,
Praesenti praesens ut possis dicere: "sic est";
Immo, quod expecto michi dicas illud aueto.
370Suscipiasque meum tibi me dicente ualeto.