CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina (Baldericus) — 6. Cuidam Guauterio

latín

Vniat absentes nos mutua littera semper:
Me quoque presentet nunc mea carta tibi;
Nunc mea carta tibi dicat replicetque ualeto
Vtque magis placeat, illud idem triplicet.
5Carmina, Gauteri, nuper mellita recepi,
Te scribente, tuam quae tetigere manum.
Carmina suscepi quo debebatur honore,
<Mox quo>que collegi te sub amore meo.
Ecce reuisunt te gaudenter carmina nostra,
10 Et precor ut foueas me sub amore tuo.
Sique uoles mecum stationem continuare,
Cor pectusque meum dimidiabo tibi;
Dimidiabo tibi quod erit michi dimidiandum;
Dimidiabo, si iubeas, animam.
15Tuque locandus eris nostro sub pectore totus
Proficiesque meae maxima pars animae.
Interea supplex felicia fata precabor,
Donec nos recreent mutua colloquia.
Id consummaret, si nescis, altera uestis,
20 Et monachi nomen perpetuaret idem.
Vt uero nostro diuturnus amore fruaris,
Alteret accessus altera uita tuos,
Siue dei commendet amor tibi relligionem,
Siue timor poene, uel simul ista duo.
25Quod si decernis ad nos accedere talis,
Mandaui nostris ut tibi sint comites.
Si quoque fama me uenturum significauit,
In dubio res non esse uel esse potest.
Nunc igitur propera: nocuit differre paratis,
30 Et cras anticipans, debita fac hodie.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Baldericus) — 59. Super Raherium audacissimumCarmina (Baldericus) — 60. Super eundem →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina (Baldericus) — 6. Cuidam Guauterio
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-baldericus-6-cuidam-guauterio--baldericus-dolensis-141bc2
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina (Baldericus) — 6. Cuidam Guauterio», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-baldericus-6-cuidam-guauterio--baldericus-dolensis-141bc2.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.