CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina (Baldericus) — 150. Guillelmo normanno

latín

Intonsi crines capitis, dissuta lacerna
Et color illotae luridus interulae,
Et pes incultus simplexque abiectio uultus
Sunt, puer, exilii tristia signa tui.
5Attamen integritas uultus formaeque uenustas,
Grataque personae compositura tuae,
Vrbanusque modus ad respondenda disertus
Signant te puerum sanguinis ingenui.
Factus es exul, inops, pauper, uagus et fugitiuus
10 Vt tibi librorum sarcinulas rapias.
Ipse quidem libris incumbis sedulus atque
Exul ut a patria prosequeris studia.
Ergo, compatiens quam suffers anxietati,
Te uolo diuitiis participare meis.
15Parua quidem res est quam nunc ego confero, sed cras
Augebo donum, te redeunte, meum.
Ergo redi, Guillelme, libens nobisque faueto;
Respondebo tibi si taceas etiam.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Baldericus) — 15. De Natali abbateCarmina (Baldericus) — 153. Emme ut opus suum perlegat →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina (Baldericus) — 150. Guillelmo normanno
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-baldericus-150-guillelmo-normanno--baldericus-dolensis-6c402c
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina (Baldericus) — 150. Guillelmo normanno», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-baldericus-150-guillelmo-normanno--baldericus-dolensis-6c402c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.