CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAndreas Ammonius

Andreas Ammonius · Renacimiento

Carmina (Ammonius) — 19. De ludis regiis

latín

Iuppiter Henrici despexit ab aethere ludos,
Excitus plausu clangisonisque tubis.
Vidit ut armorum radiis fulvique metalli
Gemmarum et vario spargier astra die:
“Hic aliquis nostra pugnat de plebe deorum.” 5
Dixit: “Mortalis non movet ista manus.
Aut meus est Gethico natus qui venit ab Haemo,
Aut quae de nostro vertice nata fuit.”
Sed dum Henricus equo sese instar fulminis infert
Atque illum in gyros quoslibet agglomerat, 10
“Castor hic est,” inquit. Cum vero assurgere tantum
Fraxineasque videt frangere in hoste trabes:
“Non ego sum primo deceptus lumine” dixit:
“Mars, Mars est, alius non facit illa deus.”
Verum ubi sidereos nudavit casside vultus, 15
Henricus titan visus adesse Iovi.
Tum demum Henricum novit vel voce faventem
Trisque uni est natos fassus inesse suos.

Sigue explorando

Por su autor
Andreas Ammonius · 25 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Ammonius) — 18. Invitat pueros ad supradictam scholam in qua Christi pueri docentis imago locata estCarmina (Ammonius) — 20. Ad Erasmum theologum misso crustulo quod Marsium panem vocant →

Expediente

Autor
Andreas Ammonius
Título
Carmina (Ammonius) — 19. De ludis regiis
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-ammonius-19-de-ludis-regiis--andreas-ammonius-7f9594
Cita recomendada
Andreas Ammonius, «Carmina (Ammonius) — 19. De ludis regiis», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-ammonius-19-de-ludis-regiis--andreas-ammonius-7f9594.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.