Monioi, procerum, iudice me, decus,
Aut quos Albioneus Nereus alluit,
Aut quaevis regio culta viris alit,
Qui cunctis merito diceris omnium
Maecenas, Clarii fautor Apollinis, 5
Non tu turba tui quod facit ordinis
Doctae posthabitis Pallados artibus
Elumbam Veneris militiam colis,
Damnosamque avide non iacis aleam
Nec noctes posito continuas mero. 10
Sed cum sis proavis nobilibus satus,
Et census tibi cum suppetat — haud tamen
Istis par animis et meritis — dies
Et noctes operam das studiis bonis,
Post exercitium atque id breve Martium. 15
Electi in manibus sunt tibi codices,
Quo praeclarius aut suavius est nihil.
Namque aut sancta legis dogmata Socratis
Quis nos ad superos evehimur prope,
Aut spectas hominum saecula et est tuis 20
Subiectum omne oculis, dispositum velut
In quodam amphitheatro, Iapeti genus,
Immo et principium quo tegimur globi.
Cuius si libeat discere fabricam,
Spectas ut bonitas summa Deo insita 25
Formam turpe Chaos sumere iusserit
Et pugnam veterem dispulerit suum
Rerum seminibus constituens locum,
Ornarit variis ignibus aethera
Impleritque suis cuncta animantibus, 30
Nec mundi vacuam particulam incolis
Esse ullam dederit, maxima portio
Humanos oculos effugiat licet.
Spectas ut figulus praeterea bonus
Divum finxerit et nos in imaginem, 35
Atque ignem aethereis sustulerit plagis.
Morborum segetes unde homini volunt
Aerumnasque datas, saecula ut aurea,
Mox argentea, dein aenea, plenaque
Postremo scelerum sint sata ferrea, 40
Ut quae Marte pari cum Vitio diu
Pugnavit Probitas se dederit fugae.
Hic si humana velis nostraque persequi,
Cernis bella hominum perniciem gravem
Fortunaeque vices et varios iocos, 45
Ut sceptrum Assirio Medus ademerit,
Ut Perses itidem hunc sub iuga miserit,
Et Persen Macedo et rursus Agenoris
Sparten sede gravi proruerit nepos,
Terrarum imperium quod fuerat vagum 50
Diffractis Libyes viribus aemulae
Ut demum Aeneadis cesserit omnium.
Ut nec perpetuum hic constiterit quoque,
Dirus nam framea sanguinea Gethes,
Istri colluvies, e Capitolii 55
Ac rerum Aeneadas culmine depulit.
Tum ferro datus est orbis et ignibus,
Tum dextris data sunt cuncta rapacibus.
Tum Francus, toties sanguine quod suo
Conatus fuerat dis renuentibus, 60
Tandem agros tenuit sceptraque Gallica,
Ungrus Pannoniam, Scotus Hiberniam,
Quaeque nunc habeat tesqua Caledonum
Hyblaeis apibus gens numerosior,
Stlavus Dalmaticum tunc tenuit solum. 65
Est et sceptriferae olim Italiae plaga
Quae tunc impositi signa tenet iugi
Longobardia adhuc, cepit ab Angliis
Tunc nomen quod habet, vestra Britannia.
Sic est, longa dies innovat omnia. 70
Verum propositi quid vagor immemor?
Haec spectacula sunt, haec studia, hi loci
Oblectant quae animum praecipue tuum,
Haec te praeterea iuncta modestiae
Candorique tuo regibus intimum 75
Et suavem faciunt omnibus ac mihi
Patronum et dominum et, si pateris, deum.