CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAlcuinus

Alcuinus · Medieval

Carmina (Alcuinus) — XXIX. Ad templum sancti Michaelis ab Arnone reparatum.

latín

(0738C)
Dum sacra praesentis pervasit limina templi,
Saepius accrescens cumulatur gurgite flumen.
Non tulit Arnonus foedari templa sacerdos;
Jusserat in melius renovari haec omnia praesul,
Latior ut fieret crypta, et sublimior ista,
Supponens testis firmatos ter quater arcus:
Mysticus ut totam firmaret calculus aulam:
Parvula praecelso consecrans tecta ministro
Michaelo, coeli Christo qui adsistit in arce;
Atque preces offert sanctorum rege polorum.
Hic quoque nostra ferat, rogitamus, vota Tonanti,
Auxilioque pio nosmet defendat ubique.
Hlotharius custos fecit mandante magistro;
(0738D)Semper in aeternum Christus conservet utrosque.
Qui legit hos versus dicat, rogo, pectore puro,
Alcuino veniam scelerum da, Christe, precamur.

Sigue explorando

Por su autor
Alcuinus · 282 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Alcuinus) — XXIII Venditio Joseph.Carmina (Alcuinus) — XXV. De lege Moysi tradita. →

Expediente

Autor
Alcuinus
Título
Carmina (Alcuinus) — XXIX. Ad templum sancti Michaelis ab Arnone reparatum.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-alcuinus-xxix-ad-templum-sancti-michaeli--alcuinus-03ae54
Cita recomendada
Alcuinus, «Carmina (Alcuinus) — XXIX. Ad templum sancti Michaelis ab Arnone reparatum.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-alcuinus-xxix-ad-templum-sancti-michaeli--alcuinus-03ae54.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.