Hic pater et pastor magnus, Christique sacerdos
Sanctus Amandus obit, Christum qui semper amavit:
Plurima qui veniens [ F., vivens] meritis miracula gessit,
Cujus vita fuit doctrina, salusque suorum
Qui jam divitias saecli contempsit habere,
Aeternas Christi ut coeli lucraret in aula.
Multiplicavit opes animarum doctor ubique,
Exemplis formans, et doctore magister.
(0740D)Hic pater egregius Christo hoc fundavit ovile,
Et post perpetui quae sparsit semina regni
In populos, nostrum longe lateque per orbem.
Post fructus verbi, saeva et post praelia mundi
Contemplativos placuit hic carpere fructus.
Atque Deo soli tantum servire quietus,
(0741A)Perfectus meritis pastor, plenusque dierum,
Coetibus angelicis Christi subvectus in aulam,
Corpore nobiscum sancto requiescit humatus;
Pro cujus meritis nosmet hic, Christe, tuere:
Semper in aeternum tibi sit laus, gloria, virtus,
Qui talem dederas nobis rex piissime Patrem.