Hac quoque praesenti praesul requiescit in aula
Fortunatus enim vir, decus Ecclesiae,
Plurima qui fecit sanctorum carmina metro,
Concelebrans sanctos laudibus hymnidicis.
(0751C)Qui sermone fuit nitidus sensuque fidelis,
Ingenio calidus, promptus et ore suo.