Auctorem hujus poematis anonymum vocat celeberrimus Mabillonius, qui illud e cod. ms. monasterii S. Theodorici ope D. Christophori Daubin sodalis sui eruit, atque illius fragmentum, omissis iis quae a ven. Beda mutuata sunt, inseruit Act. SS. Bened. saec. III, part. II, pag. 558 et seqq. Inscriptio enim poematis, omisso auctoris nomine, in praefato codice haec erat: Historia Anglica carmine heroico a quodam sapiente facta.
Integrum vero poema postea a Mabillonio acceptum, (0812D)de auctore nihil dubitans, sub nomine Flacci Alcuini edidit Oxoniae 1691 Thomas Gale Hist. Britannicae, Saxonicae, Anglo-Danicae Script. pag. 703 et seqq. « Quamvis enim hujus opusculi vel auctoris illius apud biographos nulla mentio fiat, nesciri tamen auctor ipse se noluit, » inquit laudatus editor in praefatione; « nam versibus 1515, 1530, 1552, bene perpensis, elicies Alcuinum fuisse patrem hujus libelli, ne quid de stylo et temporis consonantia, aliisque indiciis prolixius dissertare necesse habeam. »
(0813A)Eadem pene sententia est viri doctissimi D. Rivet ex congregatione S. Mauri, tom. IV Historiae litterariae Franciae, pag. 333, ubi opinionem Oudini, qui tom. I de Script. Eccles., pag. 1923, auctorem hujus carminis Fridegodum ex ea solum ratione facit, quod praesens poema duriori, quam alia genuina Alcuini, stylo exaratum videatur, ita solide refutat: « Sola styli, inquit, durities haud sufficit ut libellum istum Alcuino deberi quispiam inficietur, nisi eidem plura poemata multo duriora, quae tamen illius esse nemo dubitat, eripere voluerit: nonnullae enim in illo occurrunt elegantiae, quas in aliis nostri poetae carminibus vix reperias. Nihil quoque in hoc opere circa historiam occurrit quod non conveniat aetati Alcuini; plura vero ibi auctor de se narrat, quae plus quam quinquaginta annis prius evenerunt, quam Fridegodus ille, qui primum post medium saeculi sequentis seu IX scripsit, mereri potuerit nomen poetae: quod facile demonstratur ex iis quae noster narrat a versu (0813B)1515, usque ad versum 1595. » Ita solide D. Rivetus.
Et certe postquam ibi poeta noster narrasset, duos fuisse Aelberti episcopi Eboracensis discipulos, qui aedificium, illius mandato coeptum, curarunt, unum Eanbaldum et alterum Alcuinum, ulterius refert quod priori, nimirum Eanbaldo, tradiderit pontificale decus; alteri vero, utique Alcuino, charas super omnia gazas librorum, seu curam bibliothecae: atque hunc ipsum semet esse, qui proprium suum nomen, ut pote veri auctoris, fronti hujus poematis praefixerit. Cujus, inquit versu 1529 (discipuli nimirum, cui cura librorum ab Aelberto commendata fuerat),
Cujus si curas proprium cognoscere nomen,
Fronte sua statim praesentia carmina prodent.