CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAlcuinus

Alcuinus · Medieval

Carmina (Alcuinus) — CXLVII. Ad aram sanctae crucis.

latín

(0761D)
Aspice, tu lector, nostrae pia signa salutis,
Ecclesiae in medio . . . . mirabile donum;
Pro mundi vita, mundi jam vita pependit:
Pro servis moritur Dominus, quem sancta voluntas,
Viveret ut servus, semper sit cum sanguine servum.
Hoc memor esto crucem videasque in lumine stantem,
Et mox ante Dei faciem feliciter ora.
Corpore sterne solum, scande sed pectore coelum,
Proque tuis culpis lacrymas effunde calentes;
(0762A)Sit tibi certa salus spei pietate perenni,
Qui redimit mundum, immaculato sanguine, totum,
Quique suis famulis clemens peccata remittit.
Hic quoque sit nobis sacrae spes magna salutis,
Agmine apostolico quoniam haec ara refulsit,
Et simul Helenae meritis vivacibus almae,
Quae invenisse crucis fertur mirabile lignum,
In quo Christus honor mundi, laus, vita pependit
Dum fuit altithronus pro nobis talia passus,
Quid nos hunc famuli debemus ob ejus amorem
Jam, nisi nunc illi nosmet quoque tradere totos?
Sit Deus ille nobis charitas et tota voluntas
Laus, honor et virtus, potus, cibus, omnia Christus.

Sigue explorando

Por su autor
Alcuinus · 282 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Alcuinus) — CXLVI. Ad aram sanctarum virginum Scotiae.Carmina (Alcuinus) — CXLVIII. Ad templum sancti Martini, Brictii et Christophori. →

Expediente

Autor
Alcuinus
Título
Carmina (Alcuinus) — CXLVII. Ad aram sanctae crucis.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-alcuinus-cxlvii-ad-aram-sanctae-crucis--alcuinus-2ec13f
Cita recomendada
Alcuinus, «Carmina (Alcuinus) — CXLVII. Ad aram sanctae crucis.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-alcuinus-cxlvii-ad-aram-sanctae-crucis--alcuinus-2ec13f.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.