CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAlcuinus

Alcuinus · Medieval

Carmina (Alcuinus) — CCLXXVI. De luscinia.

latín

Quae te detraxeris luscinia ruscis,
Illa meae fuerat invida laetitiae.
Tu mea dulcisonis implesti pectora musis,
Atque animum moestum carmine mellifluo.
Quapropter veniant volucrum simul undique coetus,
Carmine te mecum plangere Pierio.
Spreta colore, tamen fueras non spreta canendo,
Lata sub angusto pectore vox sonuit.
Dulce melos iterans vario modulamine musae,
(0803C)Atque Creatorem semper in ore canens.
Noctibus in furvis nusquam cessavit ab odis
Vox veneranda sacris, o decus atque decor!
Quid mirum, cherubim, seraphim si voce Tonantem
Perpetua laudent, dum tua sic potuit?
Felix o nimium, Dominum nocteque dieque
Qui studio tali semper in ore canit!
Non cibus atque potus (somnus) fuerat tibi dulcior odis,
Alterius volucrum nec sociale jugum.
Hoc natura dedit, naturae et Conditor almus,
Quem tu laudasti vocibus assiduis:
Ut nos instrueres vino somnoque sepultos,
Somnigeram mentis rumpere segnitiem;
Quod tu fecisti, rationis et inscia sensus,
(0803D)Indice natura nobiliore satis:
Sensibus hoc omnes, magna et ratione vigentes
Gessissent aliquod tempus in ore suo!
(0804A)Maxima laudanti merces in saecla manebit
Aeternum regem perpes in arce poli.

Sigue explorando

Por su autor
Alcuinus · 282 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Alcuinus) — CCLXXV. Aliud aenigma .Carmina (Alcuinus) — CCLXXVII. De Cuculo. →

Expediente

Autor
Alcuinus
Título
Carmina (Alcuinus) — CCLXXVI. De luscinia.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-alcuinus-cclxxvi-de-luscinia--alcuinus-b03638
Cita recomendada
Alcuinus, «Carmina (Alcuinus) — CCLXXVI. De luscinia.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-alcuinus-cclxxvi-de-luscinia--alcuinus-b03638.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.