Hoc rogo pauxillum veniens subsiste, viator
Et mea scrutare pectore dicta tuo.
Ut tua deque meis cognoscas fata figuris;
Vertitur o! species ut mea sicque tua.
Nunc quod es, fueram, famosus in orbe viator,
Et quod nunc ego sum, tuque futurus eris.
Delicias mundi casso sequebar amore,
Nunc cinis et pulvis, vermibus atque cibus.
(0801C)Quapropter potius animam curare memento
Quam carnem, quoniam haec manet, illa perit.
Cur tibi rura paras, quem parvo cernis in antro
Me sopitum, requies sic tua parva fiet.
Cur Tyrio corpus linas vestirier ostro,
Quod mox esuriens pulvere vermis alet.
Aspice, qui quondam gemmis fulgebat et auro,
Hic jacet in tumulo stercore sordidior.
Ut flores pereunt, vento veniente minaci,
Sic tua namque caro gloria tota fuit.
Tu mihi redde vicem lector, rogo, carminis hujus,
Et dic: da veniam, Christe! tuo misero.