CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAlcuinus

Alcuinus · Medieval

Carmina (Alcuinus) — CCLV. Ad quemdam amicum.

latín

(0795C)
Pectus amor nostrum penetravit flamma . . . . .
Atque calore novo semper inardet amor.
Nec mare, nec tellus, montes nec silva vel alpes
Huic obstare queunt, aut inhibere viam:
Quo minus, alme Pater, semper tua viscera lingat,
Vel lacrymis lavet pectus, amate, tuum.
Cur tu dulcis amor fletus generabis amaros,
Et de melle pio pocula amara fluunt?
Sic tua jam, mundus, miscentur dulcia amaris,
Adversis variant prospera cuncta cito.
Omnia tristifico mutantur gaudia luctu,
Nil est perpetuum, cuncta perire queunt.
Te modo quapropter fugiamus pectore toto
Tu quoque nos, mundus jam periture, fugis:
(0795D)Deliciasque poli, semperque manentia regna
Quaeramus, toto pectore, mente, manu.
Felix aula poli nunquam disjungit amicum;
Semper habet, quod amat, pectus amore calens.
Huc properare, Pater, precibus rape me, rogo, tecum,
Qua noster nunquam dissociatur amor.
Aspice laetifico gratanter corde, precamur,
Parvula, quae magnus munera misit amor.
Nam duo praemitis laudaverat aera magister,
Quae injecit templi vidua nuda gazis.
(0796A)Omnibus est donis melior dilectio sacra,
Atque fides firma, quae viget atque manet.
Te divina, Pater charissime, dona sequantur,
Praeveniantque simul semper ubique. Vale!

Sigue explorando

Por su autor
Alcuinus · 282 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Alcuinus) — CCLIX. Ad amicum absentem suspiria.Carmina (Alcuinus) — CCLVI. Ad Julium et Luciam. →

Expediente

Autor
Alcuinus
Título
Carmina (Alcuinus) — CCLV. Ad quemdam amicum.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-alcuinus-cclv-ad-quemdam-amicum--alcuinus-5d3fc1
Cita recomendada
Alcuinus, «Carmina (Alcuinus) — CCLV. Ad quemdam amicum.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-alcuinus-cclv-ad-quemdam-amicum--alcuinus-5d3fc1.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.