Restat equos finire notis, quos arma Dianae
admittant: non omne meas genus audet in artis.
est vitium ex animo, sunt quos imbellia fallant
500corpora, praeveniens quondam est incommoda virtus. 500
consule, Penei qualis perfunditur amne
Thessalus aut patriae quem conspexere Mycenae
glaucum: nempe ingens, nempe ardua fundet in auras
crura. quis Eleas potior lustravit harenas?
505ne tamen hoc attingat opus: iactantior illi
virtus quam silvas durumque lacessere martem.
nec saevos miratur equos terrena Syene
scilicet, et Parthis inter sua mollia rura
mansit honor; veniat Caudini saxa Taburni
510Garganumve trucem aut Ligurinas desuper Alpes;
ante opus excussis cadet unguibus. et tamen illi
est animus fingetque meas se iussus in artes:
sed iuxta vitium posuit deus. at tibi contra
Callaecis lustratur <e>quis scruposa Pyr<ene>,
515non tamen Hispano martem temptare m
ausim: muricibus vix ora tenacia ferr<o>
concedunt. at tota levi Nasam<onia virga>
fingit equos: ipsis Numidae solver<e capistris>
audax et patiens operum g<enus.Ille vigebit>
520centum actus spatiis atque eluctabitur iram.
nec magni cultus: sterilis quodcumque remisit
terra sui tenuesque satis producere rivi.
sic et Strymonio facilis tutela Bisaltae:
possent Aetnaeas utinam se ferre per arces,
525qui ludus Siculis. quid tum, si turpia colla
aut tenuis dorso curvatur spina? per illos
cantatus Graiis Acragas victaeque fragosum
Nebroden liquere ferae: (o quantus in armis
ille meis quoius dociles pecuaria fetus
530sufficient) quis Chaonios contendere contra
ausit, vix merita quos signat Achaia palma?
spadices vix Pellaei valuere Cerauni;
at tibi devotae magnum pecuaria Cyrrhae,
Phoebe, decus meruere, levis seu iungere currus
535usus, seu nostras agere in sacraria tensas.
venanti melius pugnat color: optima nigr<a>
<cru>ra illi badiosque leg<a>nt et a * * *
<et quo>rum fessas imitantur terga favillas.
<o quan>tum Italiae (sic di voluere) parentes
540 et terras omni praecepimus usu
<nostraque quam pernix> collustrat prata !