CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPaulinus Aquileiensis

Paulinus Aquileiensis · Medieval

Carmen de regula fidei

latín

(0467C)Te, Pater omnipotens, mundum qui luce gubernas,
Et te, Nate Dei, coeli qui sidera torques,
Teque, sacer Flamen, rerum moderator et auctor,
Aeternum trinumque Deum veneranter et unum
5Confiteor labiis, pleno sed pectore credo.
In te credo Patrem, cum quo Deus unica proles
Regnat, et omnipotens cum quo Deus unica proles.
Non tres ergo Deos, absit, sed sanctius unum
Corde Deum credo, labiis non cesso fateri:
10Qui semper summus, perfectus semper et altus,
Solus et ipse potens trinus persistit et unus.
Personas numero distinguo denique trino,
Naturam nullo patior dividere pacto.
In deitate quidem simplex essentia constat;
15 (0467D)In Trinitate manet sed subsistentia triplex.
Non hunc esse Patrem, sobolem quam credo tonantem,
Sed hoc esse Patrem, summum quod germen adoro.
(0468C)Et non qui Genitor, Genitusque est, Spiritus hic est;
Sed hoc quod Genitor, Genitusque est, Spiritus hoc est
20Virgine de sacra, sancto de Flamme natum
Credo Dei genitum: lingua decanto fideli,
Tempore sub certo tempus qui condidit omne,
Lucida rorigeri coeli qui temperat astra,
Qui pontum, terramque, polum, qui maxima mundi
25Climata quatrifidi, montes collesque creavit;
Aetheris atque humi cludit qui limina pugno
Articulis trinis vastis cum finibus orbem
Praelibrat, et latum palmo metitur Olympum:
Saecula praecedit, fecit qui saecula cuncta
30Hunc Pater omnipotens tinctum Jordanis in unda
Protinus ex alto sanctus cum Spiritus albae
(0468D)Coelitus in specie descendit namque columbae,
Baptista sibimet magno famulante Joanne,
Dilectum, propriumque, pium, dulcemque Tonantem
35Esse suum Genitum sancto discrevit ab ore.
(0469A)Splendida florigeram nubes cum cingeret alpem,
Esset et in summa secreti montis in arce,
Discipulis cum namque tribus famulisque duobus
Unicus altithroni coelorum gloria Jesus
40Ut solis radius facies plus pulchra refulget,
Candor ut alba nivis vestis radiabat, et ecce
Intonuit vox alta Dei de nube serena,
Aera per vacuum, teneras transfusa per auras,
Talia mellifluis depromit gaudia dictis:
45Hic meus est, inquit, dilectus Filius unus:
Hunc audite. Datum hoc est mirabile signum,
Quod Deus atque homo Christus sit verus et altus.
Filius ille Dei sancta de virgine natus.
Arguitur hinc: forte Petrus hac voce docetur
50Non homines aequare Deo, dominoque clientes.
(0469B)Haec est vera fides, frangit quae colla chelydri;
Haec mundum vincit, peccati crimina tollit;
Hac Petrus in clavi coelorum limina pandit
Aurea ruricolas reserans ad regna phalanges
55Mittit, et his niveae depromit gaudia vitae.
Agniculos albo teneros cum vellere natos
Lactea per centum suspensos ubera matrum,
Ad campos, Jordane, tuos, cinctosque rosetis,
Gramineas segetes propter myrteta virentes
60Lilia mixta rosis, florentia pascua fretus
Carpere mille monet ruminanti fauce bidentes.
Illic picta rubent croceo de flore virecta;
Candidulo rident pulchre de germine cincta,
Frigore quae nunquam, radio nec solis arescunt;
65Marcescunt nunquam gelidis infecta pruinis,
(0469C)Nec pluviis perfusa quidem madefacta tabescunt;
Sed semper, Paradise, tuos redolentia fragrant
Messis aromaticae permixto chrismate odores.
Virgultum foliis gemmato robore produnt,
70Quod nunquam foliis viduatum turpe vilescit,
Punica mixta simul foliis sed poma retentat,
Quae semper liquidos sudant de cortice succos:
Transfundunt dulces mandentis more sapores.
Ad fontem salientis aquae qui viva fluenta
75Influit, et rores uno de gurgite fusos
Divisos spargit, pariles per quatuor amnes
Albentes perducit oves, hinc pocula cogit
Sumere, qui nunquam spumanti fauce balantes
(0469D)Alterius fontis sitientes flumina poscant.
80Percelli pravi fautores dogmatis omnes
Censeo falsiloquos geminato anathemate Pauli,
Doctoris mundi, Galatas quo forte rebelles
Terruit: aut etiam croceo succinctus amictu
Angelus altivagas quisquis jaculatus in auras
85Grandisono referens aliter sermone profatur,
Quam Gabriel Regis praedixit nuntius alti,
Quam docuit Petrus, Pauli quam scribit arundo,
Quattuor et proceres parili quam voce fatentur
Hujus erit bibici feriendus fulminis ictu.
90Principium caput omne mali, nefas omne Cerinthus
Ultricibus fomis flammis infertur obustus.
Infelix Ebion huic non dispar in omni
(0470A)Impietate jacet, sub vulnere poenae.
Arrius in foveam, fodit quam perfidus ipse,
95Corruit, aeterna damnatus nocte tabescit.
Eunomius laqueo sese suspendit in alto,
Per medium crepuit, picei petit ima profundi,
Perfidiae jaculo propria se perculit ulna.
Nestorius demens Stygias descendit ad umbras,
100Canceris ut pestis Macedonia dogmata serpent,
Pro quibus ambusta Macedonius ardet in olla.
Eutyches infelix ex omni parte nefandus
Trita venena bibit, sibimet quae miscuit ipse.
Pestifer ille manis, totum quem possidet error,
105Sulphoreae fumus conflat sine fine gehennae,
Haud secus horrisono spurcoque Sabellius ore
Blasphemus ignivomi Cocyti gemet ustus ab unda.
(0470B)Hos etenim cunctosque simul qui nominis alti
Obsistunt sacris confuso pectore jussis:
110Qui Regem Sabaoth fallaci fauce lacessunt,
Et Dominum Christum natum de virgine sacra,
Flamine de sancto, regemque, hominemque, Deumque
Corde negant pravo, labiis spumantibus acti,
Impugnare student, casso sudore latrantes,
115De gremio avelli sancto, de corpore matris
Ecclesiae abscindi cultro decerno fidei,
Quam Petrus Paulusque docent, quam concinit orbis,
Quamque satis prisci clare cecinere prophetae.
Catholicos sanctosque viros Patresque beatos
120 (0470C)Trecentos octoque decem, cunctosque perennis
Judicis aequisonae cultores nempe fidei
Amplector, placidis strictim feliciter ulnis.
170 Nullus ab his terror, nullus me perfidus ultor
Sanguivomo abscindi mucrone secante valebit:
125Quorum nulla meo poterit de pectore famam
Auferre oblivio, pactoque abolerier ullo.
Non jam sub tabulis dura de rupe recisis
Scalpelli rimis sulcatis cuspide sculpam,
Nec pingam nigris calamo de roribus hausto;
130Sed potius scribam cordis sub pixide lento
Instillante poli rutilo de culmine fonte
Infuso stylo, post me monumenta relinquo
(0470D)Venturis descripta, libens non parco referre
Carmine succincto, lata sed mentis avena
135Praecepto fundente duas dulcedinis undas,
Amplectens Domino sancto quas protulit ore.
Primam libo Deo, collegae reddo secundam
Pectore de puro charitatis victus amore,
In jubilo vultuque alacri sub mente jocunda
140Semper et almisonas sincero famine grates,
Summe tibi Genitor, referam Deus alta potestas:
Et tibi Nate Dei, lati spes unica mundi:
Spiritus alme tibi, metuende, tremenda majestas,
Fons charitatis, amor dulcis super omnia mella,
145Lux et origo boni, casti spirator amoris:
Qui quo vadis et unde venis nesciris, et orbem
(0471A)Terrarum reples, et ubi vis perpete spiras.
Auditur vox ecce tua, clamore silenti
Cordis in aure sonat, nullo quatiente fragore.
150 (0472A)Sit Patri, Genitoque Deo sit gloria summo,
Spiritui per cuncta Deo sit saecula sancto.

Sigue explorando

Por su autor
Paulinus Aquileiensis · 7 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

Hymni et rhythmi (Paulinus Aquileiensis) — Hymnus I. De cathedra Romana sancti Petri. →

Expediente

Autor
Paulinus Aquileiensis
Título
Carmen de regula fidei
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmen-de-regula-fidei--paulinus-aquileiensis-319a63
Cita recomendada
Paulinus Aquileiensis, «Carmen de regula fidei», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmen-de-regula-fidei--paulinus-aquileiensis-319a63.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.