CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHermannus Contractus

Hermannus Contractus · Medieval

Carmen de conflictu ovis et lini

latín

[0445A] Tempore quo campi linum solet herba vocari,
Cum sibi jam telas spondet anus dubias,
Stans juxta posito linum mirabar in arvo;
Dum nodosa seges cor oculosque tenet,
Talibus haerentem rapuit sibi tis nova mentem,
Quam, quia digna stylo visa fuit, replico.
De grege (grex aderat) paulum submota subintrat
Calcatisque satis haec pede sternit ovis.
Jam satis attritis post cursus incubat herbis;
Herbida dat gratum terra refrigerium;
Sicque jacens sumptas revocans ut ruminet escas
Mittit ad os alia quod redit inde via.
Herba (quis hoc credat? sed mutis pene ministrat
Verba dolor magnus) non silet ulterius.
LINUM. [0445B] De tot quas cernis,inquit, communibus herbis,
Ut quid ad hos usus complacui potius,
In quo congereres fetenti vellere sordes,
Quam pede contereres, oreque pollueres?

OVIS. Ast, ait, in reliquis cur parci debeat illis
Causa, quod aut homini sunt cibus aut pecori?
Sed te, cum nullum tellus producat ad usum,
Si sapias, gaudes [l. gaude] quod vel ad ista placas.

LINUM. Te pecoris bruti partem satis esse probasti;
Hoc tamen interea vellere me releva,
Quo spolianda velis nolis post pauca jacebis
Turpiter, ante tuae vincta pedes dominae.
[0445C] Interea totas percurrens forcipe lanas
Nec caudae vellus foeda relinquet anus;
Tunc erit in patulo scabies tua, corpore nudo;
Ulterius noli multiplicare loqui.

[0446A] OVIS. Si recte saperes, consumi sponte rogares,
Vel pede, vel potius subruta stercoribus;
Vivis ut intereas et ne sis esse laboras;
Tantum supplicio nasceris atque malo!
Quis queat in quantas rapieris dicere poenas
Foemineis manibus vulsa solo penitus?
Prorsus ut intereas, undisque soluta putresca
Nigros trunca prius perpetiere lacus;
Post longum tempus ab aqua transibis ad aestus,
Ut possis minui sicca labore levi.
Ruricolas varios, fortes contusa lacertos
Prorsus lassabis tritaque malleolis.
Cum jam perdideris quod habebas ante vigoris,
Ibis foemineo dedita ludibrio;
[0446B] In ligno tensum, quod talem servit in usum,
De ligno factis te ferient gladiis.
O! quoties structam jaculis ex mille coronam
Transibis! quoties praetereundo gemes!
Per tam terribiles rapiens tua viscera dentes;
Te violenta manus mille trahet vicibus.
Cum nil restabit in te quod prendere possit,
Istud supplicium tunc patiere novum.
Astringet solidas panno pix illita setas,
Compositas aequis exterius stimulis.
Haec scrutando tuas penitus penitusque medullas
Consument totum si quid erit reliquum.
Herba modo viridis frustra tumefacta superbis;
Tunc tot trita modis, nil nisi floccus eris.
Ventis ludibrium, leve pondus in aera raptum,
[0446C] Ulterius noli multiplicare loqui.

LINUM. Parcius ipsa tamen nostrum profiteris honorem,
Si bene discernis omnia quae loqueris.
[0447A] Nam labor humanus, sollers, ad lucra paratus,
Pro quo sic sudat non nihil esse putat;
Mille modis tritum transfertur in horrea granum,
Cum per pressuras exuerit paleas.
Non cellas subeunt, non reges antea pascunt
Quam careant acinis libera vina suis.
Tunsio crebra parat quod templa suus lapis ornat;
Sic capiunt formas ligna dolata suas.
Vis, pressura, cruces, tormenta, pericula, mortes
Praemia promeritas purificant animas.
Subsidium lini quaerit respublica mundi;
Publica causa petit, publica cura colit.
In commune rogant ac in commune laborant;
Unusquisque suis me parat officiis.
Unica res linum quam Conditor utile donum
[0447B] Rebus mundanis post elementa dedit!
Sed quia me sub aquis solvi putredine dicis,
In te verte tuos, ut taceas, oculos.
A turpi turpis abstracta cadavere pellis
In tectum trahitur sole cremata diu
Et simul in cocto nigrescit tota veneno;
Indurata subit balnea digna sibi.
Balnea sic farris et aquae confectio putris;
Vilior in vili vase putrescis ibi.
Hic qui te mersit, quoties te fuste movebit,
Nares distorquet et caput hinc removet.
Tantus enim sese foetor protendit ubique
Ut fugiant ipsi saepe domum domini!
Caetera quo sileam, nam plurima caetera restant,
Ulterius noli multiplicare loqui.

[0447C] OVIS. Quum te magnifices, quum de te grandia jactes,
Si taceam, reputor forsitan inferior.
Sufficiunt hominum vitae duo maxima rerum:
Frigora vestis agens, esca famem removens;
Humanis rebus non est spes altera prorsus:
Hoc munus geminum tolle vel alter utrum.
Utraque mittit ovis, propellens frigora lanis,
Eliciens [l. que] cibos ubere nectareos.
Perfundit totas grata dulcedine venas
Ille recens haustus, dum liquor est calidus;
Cum friget, tritam si vis miscere polentam,
Mirans jurabis nectar adesse Jovis.
In solidum vertes hoc, si medicamine tanges,
Estque per hoc ipsum dulce quod est acidum;
[0447D] Idque super lignum per densa coagula pressum,
A forma teretem suscipit effigiem.
Si tenerum comedas, non deerit plena voluptas;
Si servare voles, tempora multa potes.
Est ubi non modico datus indivisus oeno
Solo jure suos coctus alit dominos.
Est gens quae mixto facit hinc sibi fercula lardo;
Vescitur et crudis crudior ipsa cibis.
Mille meas vires perpendens Flandria sollers,
Mille modis rerum lac facit ire meum;
Haec et in oblongum formans lac pingue butyrum
Non escam tantum, sed facit antidotum,
Lactis et emerito replens sua dolia succo,
Restans fiscellis jus adhibet pateris;
[0448A] Quas ovis et quales mundo ferat utilitates
Plura nec enumerat Flandria si cupiat.

LINUM. Humanis rebus, neque enim tibi vera negamus,
Maxima sunt vestis et cibus, ut loqueris;
Sed sine te vestes, sine te lac mundus haberet
Absque tuo removens frigus et esuriem.
In te per stultam quod vis transferre rapinam,
Omnibus a reliquis id removere cupis,
Et dum te laudas, imo laudare laboras,
Laus tua sit multis invidiosa nimis.
Quis numerare queat ad victum quanta ministrat
Omnia dans homini larga manus Domini?
Quot sint ad vestes quae dant animalia pelles?
Ingens aut nullus, ut reor, est numerus.
[0448B] Tu quoque testis eris, si tantum vera fateris,
Nostrum subsidio dignius esse tuo.
Multorum nunquam te contigit usus in escam;
Lac quoque vel pressum vel fugiunt liquidum.
Est tua cum pellis aut caetera lanea vestis,
Spernitur aut vilis aut quia visa gravis.
Sic ove saepe caret semperque carere valeret,
Sed nunquam lino nudus habetur homo;
Denique tam gratum, tam delectabile donum,
Secum gestat homo tempore perpetuo.
Gestat cum cura, cum sollicitudine summa,
Astringit propius, applicat interius;
Applicat interius, nudos astringit ad artus,
Tanquam dicat, Amo quod mihi sic socio.
Si nix aut imber, aut turbidus irruit aer,
[0448C] Cautus, ovem nostram tradit ad obsequium.
Te tradit ventis obicitque furentibus auris;
Te nix perfundit, te quoque grando quatit;
Sic intempestus quoties occurrerit aestus
Ipsa pati flammas cogeris aerias.
Interea lenis pretiosaque linea vestis
Intus tuta latet, frigore, sole caret.
Tecta tegunt homines, ligni praecordia cortex;
Tecta suis nucleis, et mihi servit ovis.
Gloria magna tibi! laetare quod hoc meruisti,
Ut natura meis te paret obsequiis.

OVIS. Pro te verba facis et eget tua gloria verbis;
Quod deest officio, corrigis eloquio.
Sed frustra tenuas, imo tenuare laboras,
[0448D] Tam commune bonum quod refugit numerum.
Si dant ad vestes animalia plurima pelles,
Pauca ferunt vellus, nulla, reor, potius.
Lana, patet cunctis quod conferat utilitatis;
Pauca tamen referam, ne penitus sileam.
Per se lana placet, per se nigrescit et albet,
Per se multiplices sponte gerit species:
Lana placet simplex: peregrinos adde colores;
Fucos Assyrios exhibet et Tyrios,
Nam [l. non] tot habent species famosi vellere Seres
Par quoque Corycio nostra figura croco.
Quantum non sanguis, non sol, non flamma rubescit
Tam rubeus rutilas veste, Britanne, mea.
Dura quidem, tenuis sine flocco planaque vestis,
[0449A] Lenis in attactu nec minus in intuitu (sic).
Gallia, quam quondam veteres dixere Comatam,
Addit multiplicem velleribus speciem.
Gens variae mentis variae vult tegmina vestis,
Veste probans animi mobilitate geri.
Mille gerit varias hic in uno tegmine virgas,
Discolor ut virga, virga sit ut reliqua.
Hic reliquum corpus albenti vellere tectus,
Hac viret, ast alia rubbeus est manica.
Hic sua per geminas dum findit pallia caudas,
Rusticus est nisi sit discolor haec alii;
Sed cum multiplicis gens haec tegumenta coloris
Unusquisque suum comparet ad studium,
Hanc tamen egregium facit haec provincia pannum
Qui viret aut glaucus aut quasi caeruleus.
[0449B] Has vestes dominis gestandas, Flandria, mittis,
Has flocco crispans, leniter has solidans.
Tu fucare modis mea vellera, Theutone, nescis;
Nec tamen ista manus est operosa minus.
Docto versatas tenues in pollice lanas
Transfers ad tenuis delicias operis.
Tinges, Rhene, leves pulchra nigredine vestes,
Virginibus mittis ordinibusque sacris.
Suevia dat rufos non tincto vellere pannos;
His regum pelles, his operit proceres.
Est color e rufo, viridi confectus et albo,
Quem flavum dicis si proprie loqueris;
Hanc speciem pannis innatam sponte coloris,
Hister, amanda paras regibus ad tunicas.
Nobilis haec nulli vestis penetrabilis imbri,
[0449C] Nil habet hoc majus munere Theutonicus.
Quod fulget variis distincta coloribus iris,
Tot vestes pingis, o mea lana, modis.
Has ovis et plura his affert utilitates,
Quas homo mirari, sed numerare nequit.

LINUM. Ut laudetur ovis, species numerare coloris,
Quae poscat ratio non penitus video.
Splendor enim coeli suus est, suus est viror agri;
Quod nix albescit id decor ejus erit:
Sic diversorum sua laus est forma colorum;
Non sit ovis: nunquid non color ullus erit?
Una quidem lini, sed quae non accidit illi
Exterius, simplex, sponte placens species.
Teste quidem mundo, species haec congrua lino,
[0449D] Et, qua terra patet, nostra figura placet.
Candida, sollemnis pretiosaque linea vestis,
Congrua laetitiae, nescia tristitiae;
Nec mortale genus solummodo veste muamus beamus,
Immo delicias conferimus varias.
Floribus intextis, aliis subtilia signis,
Tergendis manibus lintea porrigimus.
Alba superpositis mundi mensalia donis
Sunt epulis regum cultus et auxilium;
Quo, si quis pannos casu substernat ovines.
Escas offensi rejicient animi.
Molliter insertis ornans subsellia plumis,
Attus quos profert linea theca fovet.
[0450A] Sic super extentum candens dat lintea linum
Molliter exstructis ambitiosa thoris.
His superadde suis extra crispantia villis
Ornamenta, nives assimilare potes.
Ditia dependent quae stratum vela coronent:
Huic vivas species dinumerare potes.
Cui speciosa suis tentoria nixa columnis,
Regum divitias, aequiparare queas?
Nomen et effigies a papilione trahentes
Quis reseret pannos, dona rotunda, meos?
Bellica compositis requiescunt agmina castris;
Liber et hinc illuc expatiatur equus,
Linea gramineis extenta palatia campis
Tu scis quam gratum dant procul intuitum.
His tectos domibus non laedit turbo vel aestus;
[0450B] Praestat praesidium, dulce refrigerium.
Publica commoditas, belli pacisque voluptas,
Significant majus spirituale decus.
In capitis cultum consumit foemina linum,
Ut taceam membris quod facit in reliquis.
Quid jactando refers fieri tua vellera vestes?
Si jubeo, penitus non erit ulterius.
Si viduae [l. dividuae] partes panni, per frusta jacentes;
Cum vestem faciunt, quomodo conveniunt?
Transit acus pannum, modicum, mea munera, filum
Secum transfixo trajiciens oculo;
Hoc pacto vinctos unit mea gratia pannos
Ut vestem faciant et speciem capiant.
Te quotiens levis laedit scissura, recurris
[0450C] Suppliciter nostra rursus egens opera.
Tunc submissa jaces, tunc sobria, tunc nihil audes
Dilaniata jacens nostraque dona petens.
Ornatus rerum, justissima gloria, linum;
Quis numerare queat commoda quanta ferat?

OVIS. Multa queunt dici strepitu majora minori;
Magni, si posses, te, video, faceres.
Non tibi communes soli, precor, assere laudes;
Nos quoque, si sapias, participare sinas.
Inter tot vestes, propior quia vestis adhaeres
Hinc te magnificas, plusque valere putas;
Sed nobis et in hoc contingit gloria major,
Sanctorum nudis artubus haeret ovis.
[0450D] Qui mundum fugiunt, qui spe coelestia tangunt,
Quos sociat summo libera mens Domino,
Ad non fallaces quos jam conscripsit honores
In proceres coeli dextra beata Dei.
Talibus ergo viris est intima lanea vestis;
Haec est quippe pio congrua proposito.
Hic linum fugiunt, lanas ad corpora stringunt,
Quod, sibi ni scirent utile, non facerent.
Nostrae corruptas pellis foetoribus auras
Dicebas laedi, si bene commemini;
Ut taceam vestes, reliquas quoque commoditates
Quas habet haec pellis usibus in variis;
Deputet id pretio cujus sollertia digno,
Quod petitur sacris apta ministeriis?
Si non scribantur libris quae verba leguntur
[0451A] Ordo sacer sanctae deperit Ecclesiae.
Invenient quali sunt omnes ordine jussi,
Ad lavacrum nascens, ad tumulum moriens?
Non jam praesul erit, non Romae papa sedebit;
Solvetur synodus Ecclesiaeque gradus.
Praeterea quidquid sollertia grata reliquit,
Quod dedit Aegyptus, quod docet Assyrius;
Omnes postremo res gestas a patre primo,
Quod fuit ante chaos, seria sive jocos;
Quod Phoebus musas, musae docuere poetas;
Quae ratio stellas, quaeve polos moveat,
Quae metuenda malis, quae sunt speranda beatis;
Quid sit qui rebus praesidet ipse Deus;
Omnia novit ovis, per oves haec praecipit orbis;
Ipsa Dei Patris mystica novit ovis.
[0451B] Vilior in toto pars, viscera, corpore nostro
Dulcem dant usum deliciis hominum.
Quadam divina resonat dulcedine corda,
Aptae vincta lyrae, psalterio, cytharae.
Expellit curas sonus hic et mitigat iras,
Anxia corda levat, taedia cuncta fugat.
Vis inimica fugit, possessaque corda relinquit,
Cum bene docta manus excitat hos sonitus.
Orpheus, Amphion, cum musis Phoebus, Arion,
Dum chordas feriunt, nomen ad astra ferunt.
Neu sanctis operam putet hanc vilescere quisquam,
Qui stravit Goliath ejus amator erat.
Sex quater esse patres, cytharas phialasque tenentes,
Ante Dei [l. thronum] dicit pagina sacra thronum l. (Dei)
[0451C] Collige quid sit ovis cujus pars infima coelis
Suscipitur, sanctas exhilarans animas.

LINUM. Non opus est verbis; ovium balatibus ipsis
Quale melos fiat nescio quem lateat.
Cum pastae redeunt, tremulo stridore requirunt
Quos lactent foetus; quam placet ille sonus!
Quod parat interdum tergus sibi scriptor ovinum,
Est equidem quaevis gloria, sed facilis;
Justior haec vitulis, haec gloria justior haedis;
Haedorum pellis aptior his studiis.
Denique fac ovium nunquam genus esse creatum,
Hos usus nunquid mundus habere nequit?
Illud ludibrio dignum reor esse profecto
[0451D] Quod jactas: sanctis artubus haeret ovis.
Est equidem verum, sed quid, precor, esse decorum
Ipsa tibi reputas corpora si crucias?
Ut carnem reprimant, carnem per dura fatigant:
Inter dura satis esse meretur ovis.
Quaeque molesta ferunt, quae sint magis aspera quaerunt;
Ad victum cineres, ad requiem lapides;
Nunquid ob hoc aliquis praeferri jure putabit
Aut stratis lapides, aut cereri cineres?
Ecclesiae tangis mysteria, terrea transis,
Coelestes jactas cum patribus cytharas;
In laudesque tuas veteres replicando figuras,
Plectra manu fortis commemoras juvenis.
[0452A] Quanta ferant sacri lino praeconia libri
Forsitan ignoras, aut, puto, dissimulas.
In Moysis libris (Moysen recipit canon omnis),
Imo legisti mystica multa geri;
Multos ipse Deus linum sibi poscit in usus;
Pauca tamen breviter commemorare placet.
Quae domus insignis spatio meritove decoris,
Incircumscriptum quae capit aula Deum?
Et tamen ipse sibi dictans habitacula poni,
Linum praecipue quaerit in hoc opere;
Cortinas istum bis quinque requirit in usum;
Ex his quippe domus foederis efficitur.
Has Moysi mandat de bysso texere torta,
Et genus est lini mollis et egregii.
Ille Dei plenus venerando cum duce coetus
[0452B] Tale per hospitium promeruere Deum.
Se bysso torta velatur foederis arca,
Felix tam sacri cura ministerii!
Ad rem divinam vadens antistes ad aram,
Significativis fulget in exuviis.
Prima quidem manicis includit brachia strictis
Huic poderis nomen; tendit ad usque pedem.
Est quoque talaris, sed dignior, altera vestis;
Illustrat penitus hanc color aerius.
Non habet haec manicas; dependent hujus ad oras
Apte promixtis aurea mala polis.
Floribus et variis Abaneth spectabile gemmis;
Subligat has vestes balteus ille teres.
Inde tegens humeros ad renes pervenit Ephoth
Inscriptas gemmis fertque tribus geminis.
[0452C] Quam logion Graecus, essin quoque dicit Hebraeus,
Quinta, minor spatio, dignior est merito.
Bis sex distinctas formis et nomine gemmas
Praefert haec vestis pectore pontificis
Quattuor ordinibus; trinas ordo capit unus;
Tot titulat patres, quot numerat lapides.
Hinc caput exornat, sed non tamen omne, thiara;
Ceu videas sphaerae dividuum mediae.
Tegmina nec restant femorum quae turpia velant,
Cum redit apta sacris hora ministeriis.
Nam sacra proposito nil confert lamina nostro,
Impendens fronti nomen habens Domini.
At reliquas vestes, quas hic numeravimus, omnes
De bysso fieri praecipit os Domini.
Ne sit ovis penitus tamen expers muneris hujus,
[0452D] Hanc Moyses etiam quaerit ad hanc operam.
Praeparat ex ovium rubricato vellere tectum;
Id placet arcendis sordibus et pluviis;
Id tanquam fictum ne sit mihi suspiciosum,
Tu dic assidue quod legis in Moyse.

OVIS. In libris Moysis revera plurima novi;
Plus lino libris invigilavit ovis:
Nam tu, vel nescis, vel si te scire fateris,
Quae restant caeca supprimis invidia.
Per Moysen plebi dans ritum sacrificandi,
Quid velit in rebus eligit ipse Deus
Munere purgandum mandans in lege reatum,
Non linum penitus quaerit ad istud opus;
[0453A] Sollemni vero vel tempore quotidiano,
Placari nostri per sacra vult generis:
Si Dominum plebi vis, inquit, propitiari,
Mactabis geminos de grege lanigeros.
Unius ex illis mihi viscera lota cremabis,
Exit ab hoc fumo suavis odor Domino;
Alterius sacras fusus cruor eluit aras,
Pontifices mundat pontificumque stolas.
Praesulis haec eadem conspersio consecrat aurem;
Ipsa pedem dextrum consecrat atque manum;
Nos sacramus eam quae sacrat caetera dextram,
Cuncta sacrat summi dextera pontificis.
Cauda jubetur ovis fieri profectio sacris,
Pars est Excelsi reticulum jecoris.
Nobis assiduum purgat synagoga reatum,
[0453B] Se redimens agnis quotidie geminis.
Quid sacra commemorem totum vulgata per orbem,
Quae quot verba ferunt, tot sacramenta gerunt?
Pressa domus Jacob graviter sub principe duro,
Fessa malis, gemitum dirigit ad Dominum;
Ille super regem sua signa manumque potentem
Elevat, ut sancto laxet iter populo.
Nescia molliri praestat mens dura tyranni
Atque decem plagas promeruit validas.
Toto non potuit Nilo sitis una levari,
Quotquot enim fuerant flumina sanguis erant.
Ad populi mensas, ad regis strata vel escas
Intrat, ubique comes, rana, secunda lues.
Inde culex moto surrexit in aera limo,
Morsibus assiduis musca molesta nimis.
[0453C] Quarta replet pestis gravioribus omnia muscis;
Infestum canibus id solet esse genus.
Invidiosa prius armentis et grege tellus,
Clade gravi totis surda remansit agris.
Ulceribus subitis turgens Aegyptius omnis
Istud idem passi quaerit opem medici;
Septima, dura manus: rumbis et grandine mixtus,
Interimens homines, turbo necat pecudes.
Quae superant pastae segetes et ligna locustae,
Grandine contusos depopulantur agros,
In triduo penitus quos fert non aspicit artus
Ad superos, stygias passus homo tenebras.
Per sexus omnes hominum pecorumque priores
Aegyptus plaga perdidit in decima.
A solio regis ad eum qui clausus in umbris
[0453D] Lugebat vinctus, pervenit hic gladius.
Ne tam communis involveret omnia pestis,
Ipse Deus dictat plebs sua quid faciat.
Pignus, Hebraee, tibi memorabile posteritati,
Ne pereas, inquit, masculus agnus erit.
Hoc mihi libatum reverenter et ignibus assum,
Hoc celer in facto dente pedes avido.
Nec discinctus eris mea cum sacramenta vorabis,
Nec pede nudato, nec nisi cum baculo.
Restet ab his sacris ne pars vel parva cavebis;
Si tamen, hoc aliqua contigit, igne crema,
Nec quasi communem, temere jactate cruorem;
Constat in hoc penitus sanguine vestra salus.
Hac sparsos sanie postes ac limen utrumque,
[0454A] Caetera quae feriet dextera praeteriet.
Festa dies illum quoties redit annua festum,
Huic referet populo foedere perpetuo.
Si sacrata piae penetras mysteria causae,
Non sine compuncto percipis haec animo.
Exsilii finis, optatae causa quietis,
Agnus promissae pignus erat patriae.
Quod mare salvato populo, Pharaone necato,
Obsequii geminum praestitit officium;
Quodque die nubem meruit, quod noctibus ignem
Et panem coeli colloquiumque Dei;
Agnus causa fuit; de quo cum denique desit
Auditor dignus, plura loqui fugimus.
Quid sit ovis reputans et ovem reverenter honorans,
Judice me, stultum corrige propositum.

[0454B] LINUM. In causa recipi pro judice non solet hostis,
Nec lis ista tuo constat in arbitrio.
Justa quidem veteri non deest reverentia legi,
Nec pietas illis errat in eloquiis;
Sed tamen umbra fuit; praeter moralia quidquid
Lex jubet illa vetus esse scias aliud.
Legales umbras contemnimus atque figuras,
Ad lucem sanctae vertimur Ecclesiae.
De nobis ejus communis judicet usus,
Quem fidei celebres instituere duces.
Quod linum sacras circumdat vestibus aras,
Nec magnifacio, nec nihil esse puto.
Denique purgati pars abjectissima lini,
Ad loca sacra piis excubat officiis.
[0454C] Partitis vicibus, quod sol splendendo diebus,
Id peragit linum noctibus officium.
Iste manu factis splendor dans lumina templis;
Tu nosti melius quid gerat interius.
Cum sacra facturus sacra sumit tegmina praesul,
Quis locus est lanis ejus in exuviis?
Vestes praetereo quas nominat usus ab albo
Et quae sacratos rite tegunt humeros;
Ejus utraque manu sollemnis tempore cultus
De lino factis albicat exuviis.
Sacro fert etiam crispanti vertice mitram
Ne lino vel in hac parte sui careat,
De lino factam, mersus baptismate, mitram
Pignus homo vitae suscipit in capite;
Supplet baptismum praeceptaque munera linum,
[0454D] Introitumque sacram pandit in Ecclesiam.
Omen erit felix, quoties in vestibus albis
Somnia dilectas obtulerunt animas.
Quid nisi moerores, curas, aliquosve labores,
Quod mihi significet lanea vestis habet.
Coelicolae terris parere leguntur in albis,
Si quoties veniunt nuntia laeta ferunt.
Desit in hoc etiam tua ne tibi gloria, quidam
Angelus est nigris semper in exuviis.
Plurima, continui revolutis mensibus anni,
A Christo dictus, festa colit populus;
Sed tunc praecipua fervet devotio cura
Cum sit praecipuae mentio laetitiae;
Tunc penitus, penitus aeterna lege cavetur,
[0455A] Ne temeret sacros vestis ovina choros.
Tunc quoque, divino candente per omnia lino,
Longius a sanctis pulsa recedit ovis.
Tunc etiam, de quo tibi plaudis, laniger, ordo,
Laniger ordo tuus cui placet hic habitus,
Desuper induto solet hunc abscondere lino;
Vestes infaustas dissimulando negat.
Quilibet incautus sancti consortia coetus
Si praesumit ovis horridus exuviis,
Protinus hunc animo velut omine saucia moesto
Concio sacra fugat a statione sua.
Angelicas vestes festo candore nitentes
Veste profanari non patiuntur ovis,
Non jocus haec aliquis, non lex jubet ista forensis;
Sed ritus sancta sanxit in Ecclesia
[0455B] Quae quidnam facto moneat vel clamet in isto,
Hoc etiam medii mens capit ingenii.
Ad bona nulla malis locus est, ad sancta profanis,
Tristibus et laetis res simul esse nequit.
Jam nisi pro venia noli mihi fundere verba.
Ut supplex parci promereare tibi;
Ne modo te vinci pudeat sub judice tali,
Judicio sanctae vincimus Ecclesiae.]
Hic ovis, opprobrio laedi testata, silendo
Erubuit, tandem subdidit ista tamen.

OVIS. Nec nos diffugimus hoc uti judice, cujus
Est agnus sponsus et pater et dominus.
Cum sacra facturus sacra sumit tegmina praesul,
Dignior exstat ovis ejus in exuviis.
[0455C] Ecclesias sanctas quas matres nominat usus
Vel vitae merito, vel fidei senio,
Munere majoris illas extollit honoris
Pallia Roma suum dans per apostolicum;
Plenum sacratis patet hoc insigne decoris
Atque super reliquas eminet exuvias;
Simplex a dextra, duplex a parte sinistra,
Pendens ex humeris, mystica dona gerit.
Plurima, continui revolutis mensibus anni,
A Christo dictus festa colit populus;
Sed tunc praecipua fervet devotio cura
Cum sit praecipuae mentio laetitiae.
Sedulus officiis devotae gaudia mentis
Tunc aperit proprium quisque per obsequium;
Nil adeo sacri testatur gaudia festi
[0455D] Quam sacra festivis clara domus titulis;
Tunc pretiosa suis surgunt, aulaea figuris
Ac in se raptis ora tenent animis;
Tunc operosa suis Hispana tapetia villis
Hinc rubeas, virides inde ferunt species;
Tunc statio sacri, tunc ipsa sedilia cleri
Demulcent oculos munere tecta meo;
Ex solo doctus nostri splendore paratus
Percipiet celebrem quilibet esse diem.
Ecclesiis septem totum vulganda per orbem
Scribit dilectus mystica, Christe, tuus.
Haec divina piis oracula plena figuris
Qua debet cura suscipit Ecclesia;
Sed nihil est quod sic pietas amplectitur illic
[0456A] Quam laudes agni quae celebrantur ibi.
Quem vidi positum mysteria maxima librum
Implebant intus, inquit, et exterius;
Nemo tamen clausi signacula solvere libri
Et quae verba ferat pandere dignus erat.
Notitiae mundi mysteria tanta negari
Cum flerem: Noli, vox ait una mihi;
Munera quae meriti negat imperfectio carni
Ille subire potest cui dolus omnis abest.
Hinc velut occisi species apparuit agni
Luminibus septem, cornibus et totidem;
At pulcher numero, meritis pulcherrimus ordo
Patrum viginti quattuor astat ei;
Hunc quoque quae celebrant animalia quattuor astant
Sedulitate pia, vir, leo, bos, aquila.
[0456B] Quaerenti librum coelo terraeque negatum
Porrexit magni dextra sedentis ei.
Affectu tacito, pia gaudia munere tanto
Ille Dei populus non tenet ulterius.
Corpora prosternunt; in laudes ora resolvunt;
It sonus a cytharis ac odor a phialis.
Est, aiunt, agnus hoc fungi munere dignus;
Nos moriendo Dei reddidit agnus ei.
O vere magnum tibi, trux leo, rapta per agnum
Natio, lingua, tribus, nec sacer est populus.
Vocibus et dignis istorum consonat omnis
Illius excelsae curia militiae;
Qui nulli numero coelestis subjacet ordo,
Laudes mente pari concinit, Agne, tibi.
Voces multiplicant quibus atria summa resultant
[0456C] Et labor hic felix taedia nulla capit.
Gloria, majestas, honor et divina potestas
Debentur meritis, Agne perempte, tuis.
Agne, tibi tellus, tibi subdita servit abyssus;
Tu regis, Agne, polos inferiusque chaos;
Agne, tui juris haec sint et quidquid in illis;
Talia gratuitae praemia mortis habe.
Collige quid paucis ferat haec sententia verbis
Et vel nunc, agno judice, cede polo.
Si partem rerum numeras in caetera linum,
Agno jure subest, qui facit omne quod est.
Ambiguae vocis ne plus errore traharis,
Hic agnus Deus est; hoc tenet alma fides.
Si cupis ad veniam, tibi dux ero; tu modo linguam
Magniloquam sano corrige consilio.
[0456D] Possunt cuncta tibi suffragia nostra mereri;
Saepe Deum miseris conciliavit ovis.]
Hic stupuit primum tenuitque silentia linum;
Inde recollecto subdidit haec animo.

LINUM. Certa fides nobis commendat dicta Johannis,
Prae reliquis caro debita discipulo;
Desipit ille tamen, neque tangit mente Johannem,
Foetum si quis ovis credit inesse polis.
Ridiculum vere si sancti verba prophetae
Ingenio [l. et] teneri corde capis pueri.
Alitibus nunquid pecorique ferisque paravit
Regna superna Deus perpetuumque decus?
Inter viventes soli ratione vigentes,
[0457A] Has sedes adeunt, hanc requiem capiunt
Ranas e coelo summisit visio Petro,
Inter coelicolas has ideo reputas?
Est aliquid porro cur se similaverit agno,
Nec tamen ipse tunt vellera factus ovis.
Significativam speciem vidisse prophetam
Jus erat, id typicis convenit eloquiis.
Si debetur ovi pro munere gloria tali,
Et propter nomen vermis habebit idem;
Tum quoque serpentis, tum nomine saepe leonis
Significamus eum, sed tamen est neutrum.
Sed pia divino non deest reverentia lino;
Quam res vera facit, non vetus umbra parit,
Hanc, nisi quod nostrum mysteria tanta relatum
Transcendunt, breviter commemorare placet.
[0457B] Interea cordi tu suggere, Christe vel ori
Illi qui sapiat, huic quoque quid referat.
Vera Deo Patri Deus hostia; Filius illi
Arbore restituit, arbore quod periit.
Ante Creatorem gratum direxit odorem
Fumus quem talis victima sponte dedit.
Hostia Christus erat, Christus tamen ipse litabat;
A Domino factum, corda stupent nominum.
Hic semel oblatus solvit quoscunque reatus,
Traxit homo proprio seu generis vitio.
Hostem delusum, mors haec eludere nondum
Desinit, ablatis quotidie spoliis.
Illa facit virtus modo saepe resurgere rursus
Mortibus absorptat innumeris animas.
Haec quasi praeteritas, jam tersit gratia culpas
[0457C] In nondum natis Ecclesiae populis.
Quos primus habuit, quos tandem mundus habebit
[0458A] Electos omnes liberat ista fides.
Ille semel fusus redimendi sanguis ad usus
Funditur in sancta saepius Ecclesia.
Quod, duce perfidia, tunc natio fecit iniqua,
Per pietatis opus transiit in melius.
Dividit iste calix illius dona liquoris.
Quo profusa fuit lancea quae pupugit.
Qua pietate Deum celavit corpore totum,
Hac tegit humanis haec sacra nunc oculis.
Exhorreret homo carnes cum sanguine crudo
Et consanguineos nollet inire cibos
Crede tamen penitus, versis ab origine rebus,
Esse creaturas haec elementa novas;
Ni foret hoc aliud, nequaquam sumeret illud
Vel malus ad poenam, vel bonus ad veniam.
[0458B] Non animas aleret, si panis corporis esset,
Nec mala compuncto tergeret ex animo.
Non vires homini ferret, non tolleret hosti,
Non carnem mentis subderet imperiis.
O quam sunt tuti, quam carnis lege soluti,
Quam sibi dissimiles, his epulis homines!
Ebria corda pio rapit ad coelestia voto,
Si fuerit sumptus, ut decet, iste cibus.
Quid miraris homo? Deus est in corpore vero;
Unde prius redimit, inde modo reficit.
His tamen in verbis ridet sapientia carnis
Et divina suis subdere vult regulis (sic).
Dicunt: Quae ratio, quis in his deprenditur ordo?
Ore nolunt (volunt?) illi claudere jura Dei
Et dum, quem nequeunt montem transcendere, tangunt:

Sigue explorando

Por su autor
Hermannus Contractus · 1 pieza más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

Salve Regina →

Expediente

Autor
Hermannus Contractus
Título
Carmen de conflictu ovis et lini
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmen-de-conflictu-ovis-et-lini--hermannus-contractus-c86157
Cita recomendada
Hermannus Contractus, «Carmen de conflictu ovis et lini», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmen-de-conflictu-ovis-et-lini--hermannus-contractus-c86157.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.