In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea:
quaesivi illum, et non inveni.
Surgam, et circuibo civitatem:
per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea:
quaesivi illum, et non inveni.
Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem:
Num quem dilexit anima mea, vidistis? (1287D)
Paululum cum pertransissem eos,
inveni quem diligit anima mea:
Tenui eum, nec dimittam,
donec introducam illum in domum matris meae,
et in cubiculum genitricis meae.
Adiuro vos, filiae Ierusalem,
per capreas cervosque camporum,
ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam,
donec ipsa velit.
Quae est ista, quae ascendit per desertum,
sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae, et thuris,
et universi pulveris pigmentarii?
En lectulum Salomonis
sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel:
Omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi:
uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos. (1288A)
Ferculum fecit sibi rex Salomon
de lignis Libani:
Columnas eius fecit argenteas,
reclinatorium aureum,
ascensum purpureum:
Media charitate constravit
propter filias Ierusalem:
Egredimini, et videte, filiae Sion, regem Salomonem
in diademate, quo coronavit illum mater sua
in die desponsationis illius,
et in die laetitiae cordis eius.