De septem, mihi quae Charite dare dixerat, unum
Hesterno rapui vespere basiolum:
Basiolum in cuius quoque tum coenatus odorem
Iuppiter, Ambrosiam dum putat esse suam.
5Haud impune tamen: nam quo me tempore primùm
Impulit in tantum mens malesuada nefas:
Ilicet ex illo Charite me peius habere
Semper, & hei misero velle loqui abnuere:
Praeterea & mulctam hanc mihi dicere, pessima, pactis
10Basiolis omni tempore uti caream.
Basiolis egon' ut caream tam dulcibus unquam?
Quid si me una opera se quoque amare vetet?
Non faciam, nec enim me possim; nec, si omnia possim,
Morigerus iussis talibus esse velim.
15Ire igitur, quaeque ex pacto mihi basia debet
(Nam quis tam patiens creditor esse queat?)
Vel prece vel pretio certum est evincere; verùm,
Ne mihi quid peius eveniat, metuo
Et metuo, & Dominam cupio metuisse videri.
20Utrum, Amor ô, faciam, da rogo consilium.
Audijt, & risit Veneris puer, & mihi. Sic te
Rebus in adversis esse hominem timidum?
Quid faceres, si non foret exorabilis illa?
Quid faceres, Charite ni tibi nota foret?
25Quare age iam promissa tibi fac basia solvat,
Teque intra dentes ac labia insinues.
Quod metuas non est: auso Domina ipsa favebit,
Omninoque tibi, quae cupis evenient.
Quin licet & penitis linguam nunc faucibus indas,
30Crede mihi, verbum non facies Charite.