CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIanus Dousa

Ianus Dousa · Barroco

Basia (Dousa) — Carmen XVI.

latín

Quid pactum dare basium recusas?
Quid promissa mihi negas labella?
Ergo non satis est tibi, ausa quòd me
Tanto tempore creditorem habere
5Nullo cum merito meo fuisti?
Nî mendax etiam mihi insuper sis,
Et ludos facias misellum amantem?
Ne sic in tibi supplicem, Ida, saevi.
Sit dirae satis, heu, semel favillae
10Primis molle cor imbuisse flammis,
Et saevo iecur ulcerasse amore.
Nos assis facis ô scelesta, nec mî
Promissum dare basium, Ida, curas?
At tandem Venus hoc iubebit ipsa,
15Formosas Dea quae vetat puellas
Periuris caput obligare votis.
O quam tum hos cupies proterva fastus
Emendare nova benignitate,
Et te suaviolis piare centum!
20Errabis, nihil ipse commovebor:
Exercebere strictiore pene,
Quid rubes? puto, strictiore poenâ.
Non enim oscula, vel labella tantum,
Aut linguae obijciam tibi salivas,
25Sed durum magis & virile quiddam,
Quod nunquam sinat esse te superbam,
Verùm protinus in latus reclinem
Pedes tollere, tentipelliumque
Furentis subigat pati Priapi.
30At non est, adeo quod expavescas:
Nec est tam grave, quam putas futurum:
Et, quamvis etiam grave est futurum,
Placebit magis in dies magisque,
Cùm rei tibi suavitas subibit:
35Placebit scio, forsan & per omnes
Iurabis Veneres, Cupidinesque,
Iunonemque tuam, tibi nec unquam
In vitâ melius quid obtigisse.

Sigue explorando

Por su autor
Ianus Dousa · 28 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Basia (Dousa) — Carmen XV.Basia (Dousa) — Carmen XVII. →

Expediente

Autor
Ianus Dousa
Título
Basia (Dousa) — Carmen XVI.
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-basia-dousa-carmen-xvi--ianus-dousa-48f7d5
Cita recomendada
Ianus Dousa, «Basia (Dousa) — Carmen XVI.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-basia-dousa-carmen-xvi--ianus-dousa-48f7d5.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.