CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIanus Secundus

Ianus Secundus · Renacimiento

Basia — Basium XIII.

latín

Languidus e dulci certamine, Vita, iacebam
exanimis, fusa per tua colla manu.
Omnis in arenti consumptus spiritus ore
flamine non poterat cor recreare novo.
Iam Styx ante oculos, et regna carentia sole,
luridaque annosi cymba Charontis erat:
cum tu suaviolum educens pulmonis ab imo
afflasti siccis irriguum labiis:
suaviolum Stygia quod me de valle reduxit,
et iussit vacua currere nave senem.
Erravi, vacua non remigat ille carina,
flebilis ad manes iam natat umbra mea.
Pars animae, mea Vita, tuae hoc in corpore vivit,
et dilapsuros sustinet articulos;
quae tamen impatiens in pristina iura reverti
saepe per arcanas nititur aegra vias.
Ac, nisi dilecta per te foveatur ab aura,
iam collabentes deserit articulos.
Ergo age, labra meis innecte tenacia labris,
assidueque duos spiritus unus alat;
donec, inexpleti post taedia sera furoris,
unica de gemino corpore vita fluet.

Sigue explorando

Por su autor
Ianus Secundus · 18 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Basia — Basium XII.Basia — Basium XIV. →

Expediente

Autor
Ianus Secundus
Título
Basia — Basium XIII.
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-basia-basium-xiii--ianus-secundus-51e28a
Cita recomendada
Ianus Secundus, «Basia — Basium XIII.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-basia-basium-xiii--ianus-secundus-51e28a.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.