CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaTitus Maccius Plautus

Titus Maccius Plautus · Medieval

Aulularia — PERSONAE

latín

LAR FAMILIARIS Ne quis miretur qui sim, paucis eloquar.
Ego Lar sum familiaris ex hac familia
unde exeuntem me aspexistis. Hanc domum
iam multos annos est cum possideo et colo
patri avoque iam huius qui nunc hic habet.prologus.0.55
Sed mi avos huius obsecrans concredidit
thensaurum auri clam omnis: in medio foco
defodit, venerans me ut id servarem sibi.
Is quoniam moritur — ita avido ingenio fuit—
numquam indicare id filio voluit suo,prologus.0.1010
inopemque optavit potius eum relinquere,
quam eum thensaurum commonstraret filio;
agri reliquit ei non magnum modum,
quo cum labore magno et misere viveret.
Ubi is obiit mortem qui mihi id aurum credidit,prologus.0.1515
coepi observare, ecqui maiorem filius
mihi honorem haberet quam eius habuisset pater.
Atque ille vero minus minusque impendio
curare minusque me impertire honoribus.
Item a me contra factum est, nam item obiit diem.prologus.0.2020
Is ex se hunc reliquit qui hic nunc habitat filium
pariter moratum ut pater avosque huius fuit.
Huic filia una est. Ea mihi cottidie
aut ture aut vino aut aliqui semper supplicat,
dat mihi coronas. Eius honoris gratiaprologus.0.2525
feci, thensaurum ut hic reperiret Euclio,
quo illam facilius nuptum, si vellet, daret.
Nam eam compressit de summo adulescens loco.
Is scit adulescens quae sit quam compresserit,
illa illum nescit, neque compressam autem pater.prologus.0.3030
Eam ego hodie faciam ut hic senex de proxumo
sibi uxorem poscat. Id ea faciam gratia,
quo ille eam facilius ducat qui compresserat.
Et hic qui poscet eam sibi uxorem senex,
is adulescentis illius est avonculus,prologus.0.3535
qui illam stupravit noctu, Cereris vigiliis.
Sed hic senex iam clamat intus ut solet.
Anum foras extrudit, ne sit conscia.
Credo aurum inspicere volt, ne subreptum siet.

Sigue explorando

Por su autor
Titus Maccius Plautus · 65 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Aulularia — PERSONAEBacchides — ACTVSII →

Expediente

Autor
Titus Maccius Plautus
Título
Aulularia — PERSONAE
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-aulularia-personae--titus-maccius-plautus-c33c77
Cita recomendada
Titus Maccius Plautus, «Aulularia — PERSONAE», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-aulularia-personae--titus-maccius-plautus-c33c77.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.