Summe et sancte deus, cunctae uirtutis origo,
Omnipotens, quem nec subtili indagine rerum
Mentibus humanis sensu comprendere fas est
Et nescire nefas; nam te ratione profunda
5In tribus esse deum, sed tres sic credimus unum,
Vt proprias generis species substantia reddat
Indiscreta pio conseruans foedera nexu.
Tu sine principio, pariter sine fine perennis
Solus semper idem nullique obnoxius aeuo,
10Tu spatium rerum, mentis quocumque recessus
Tenditur, excedis spatio neque cingeris ullo;
Nec te qui capiat locus est cum rebus alumnis,
Nec magis ipse locus; nec fas contingere menti,
Quae sit imago tibi, quia fine coercita nullo
15Forma fugit sensus, uel qui uirtute beata
Te uegetet motus, quia totus semper ubique es:
Tu mens et sacrae penitus substantia mentis,
Tu ratio et plenae prudens rationis origo,
Tu uirtus, uirtutis apex atque ipsa profecto
20Tu uita et uitae lucisque profundae,
Tu lux uera, deus, tu rerum causa uigorque.
A te principium traxit quodcumque repente
Ex nihilo emicuit tantoque auctore repletum
Vel uim mentis habet uel formam in mente recepit.
25Te dominum natura probat seruata caducis
Partibus et iussam seriem datus ordo fatetur:
Tu dociles numeros distinguens, pondera librans,
Mensuras uarians, modulosque motumque gubernans
Alternas seruare uices iugemque recursum
30Rerum stare iubes et mentis imagine plenum
Aethere mota tibi iam saecula uoluere mundum.
Tu non contentus uno dotare creata
Munere, quicquid id est, quod per te uenit in usus;
Et plus est aliquid factum melioraque cuncta,
35Qua, sunt, parte latent, et per se grata placere
Interior quoque causa facit; nonnulla uigorem
Ex aliis acuere suum, contraria quaedam
Si certent, plus pacis habent. sic omnia diues
Conditor aduersis etiam cognata elementis
40Nectis et a toto fusis uirtutibus imples.
Et tamen haec cum sint in maiestate creandi,
Nil horum, quae gignis, eges mundique peracti
Et per te stabili rerum compage manentis
Non tibi currit opus promptumque in munere nostro est.
45Omnia posse tuum; nec in hoc tua gloria tantum est,
Quod praestanda facis bonus auctor, sed quod et ipsa
Vt possis praestare facis causasque secundas
Inuoluis primis, quod qui tua munera sentit
Munus et ipse tuum est. liquida ratione probasti,
50Quod tibi sola, deus, gigni qua cuncta iuberes,
Causa fuit bonitas, cum iussis uiuere primum
Spiritibus mundoque frui, quem mente gerebas,
Esse datum rebus subitis et cedere late
In caelum terrasque simul sedemque coruscam
55Angelico praebere gregi. quis libera corda
Arbitriumque sui largitus mente benigna,
Vt fieret uirtutis opus meritisque piorum
Hoc quoque conferres, praestando ut debitor esses.
Nec quod de primis a te regnare creatis
60Vnus dum lucis domino uitaeque suoque
Inuidet auctori titulumque hunc appetit, auctor
Maluit esse mali mortemque inducere terris
Cum scelerum sociis celso deiectus Olympo,
Virtuti quicquam sacrae praescribere fas est
65Cui satis est fecisse bonum: nec fas erat ulli
Munus abesse dei laudisque hoc continet almae
Summa, nec ingratis uitam sensumque negasse
Ac proprium mentis per cuncta negotia regnum.
Nam quis fructus inest genitis, nisi libera mens est
70Libera mens prorsus nulli est, nisi fas pereundi est.
Fas hoc esse datum nisi peccans nemo probasset.
Huc addam, quod cuncta sui diuersa uicissim
Examen conlata tenent atque inde perire
Posse datum cunctis, ut uiuere dulcius esset
75Mutuaque alterni compar mensura pericli
Cederet ad meritum, cum iudice digna seuero
Praemia sanctorum geminaret poena malorum
Vel quod (praefata fas sit dixisse trementi
Pace tua, genitor) maius sit forsan apud te
80Non peccasse boni per lubrica tempora uitae
Quam miseris peccasse mali. sed uiderit ista
Maiestas ut sese habeat censura futuri:
Hoc nobis satis est, quod per te nobile terrae
Inspirans rationis opus de puluere uili,
85Vt domino ingratum talis quoque uinceret hostem,
Erexisti hominem, quem saeui fraude ueneni
In mortis laqueos et ad impia Tartara raptum
Sanguine mox proprio dignatus sumere corpus,
Sedibus ex Erebi cura maiore petitum
90Restituis quam factus erat uitaeque perenni
Reddis et in caelum tecum uehis hoste subacto.
Iamiam nemo patrem temerarius arguat Adam,
Quod leue praescriptum uiolata lege resoluens
Ad letum patefecit iter. poena illa parentis
95Prima fuit tanti, quia plus est uincere mortem
Quam nescisse mori. patria nunc laetus ab aula
Despicit aetherios axes et sidera calcat
Dispositosque uocat uentura in regna ministros,
Quos iterum formauit aquis docuitque renasci,
100Quae totum genuit patri, sapientia uerbi.
In quo te, deus alme, precor, qui numine prono
Das sentire animis et uerum pectora cogis
Ignaro quoque uate loqui, da nosse precanti,
Dum teneros formare animos et corda paramus
105Ad uerum uirtutis iter puerilibus annis,
Inclita legiferi quod pandunt scrinia Moysis,
Quae sit origo poli uel quae primordia mundi
Arcanamque fidem qui toto excusserit aucta
Pestis et in mores penitus descenderit error
110Quaue iterum redeat uerum ritusque profanos
Pellat et aeternae reseret sacra mystica uitae.
Da simul et mentem, da congrua tempora menti,
Da studium, tanto ne desit cura labori
Successumque bonum studii quodque omnia uota
115Iure supercurrit ualidoque includit amictu,
Ne damnes, tantum quod tam reus audeo munus.
Criminibus cunctis, quae feci, ignosce benignus:
Et uires sensumque animis meritumque dedisti.
Quod si lege metri quicquam peccauerit ordo,
120Peccarit sermo improprius sensusque uacillans
Incauto passim liceat decurrere uersu),
Ne fidei hinc ullum subeat mensura periclum,
Per Iesum Christum, qui filius unice tecum
Maiestate uigens pariter qua spiritus almus
125Indeprensa animis saeclorum saecula uiuit
Et regnat, sollemne tibi quod consecrat. amen.