Talibus intentum pater arripit atque benigne:
"Tempus" ait "celo descendere. Gratia paucis
Huc venisse fuit: patienter abire decorum est."
"Ne propera, precor, alme parens. Quin digeris" inquit
"Pauca michi dubio? certumque remitte futuri."
"O nate, exigui solatia temporis" infit
"Exigis. Ambigue subito tibi somnia noctis
Omniaque implicite vanescent visa quietis:
Si qua animo memori vestigia forte manebunt,
Somnia vana tamen, mentemque errasse putabis.
Sed nequeo sprevisse preces. Dic, nate, quod angit
Te magis; et brevibus celeri te subtrahe Phebo."
"O genitor, si nota tibi divina voluntas,
Sique tibi ante oculos venturum est cernere tempus,
Scire velim quid Fata parent. Nam bella videmus
Aspera terribili Latium quassantia motu.
Hanibal in foribus stat perfidus. Omnia retro
Versa cadunt. Nostro pinguescunt arva cruore.
Tot clari cecidere duces. Vos lumina tanti
Imperii tam magna duo cecidistis eodem
Tempore. Tunc Italis raptus regionibus est sol,
Magnaque sub gemina nutavit Roma ruina.
Quid superest? dominam quis nunc manet exitus Urbem?
Corruet, an stabit? Quod si frustra arma movemus,
Exime tot curas animo tantosque labores:
Somnum redde oculis et membris redde quietem.
Nam michi si, cogente Deo, patrieque cadendum est,
Quid iuvat obniti contra Fatoque prementi
Humanas afferre manus? Moriamur inermes!
Vivat et in toto regnet ferus Hanibal orbe!"
Non tulit indignantem animo pater optimus: "Imo,
Imo" ait "armato latronem pellere luscum
Finibus Ausonie dabitur. Discedet iniquo
Inde animo, metuetque alienam linquere terram
Sanguinis ac prede sitiens, at mesta suorum
Plebs metuens belloque nimis turbata propinquo
Hunc repetet retrahetque domum. Postquam Africa tanget
Litora, funesto veritus confligere campo
Congressus volet ante tuos. Tu furta caveto
Insidiasque viri. Doceant te dira duorum
Funera barbarico confecta ferociter astu.
I tamen atque hostis crudelem conspice vultum
Et dictis intende aurem cautusque vigilque
Insidiosa senis versuti percipe verba.
Si renuis retrahisque pedem, michi crede, per Orbem
Aut timidus videare aliis aut forte superbus.
Ille quidem varia tentabit flectere mentem
Arte dolisque novis, dulcem per singula pacem,
Pacem iterans, pacisque tegens sub nomine fraudem,
Unicus eversor pacis. Firmissime, persta
Propositumque tene. Nil de patrieque tuaque
Maiestate cadat! Fremet ille et tristia coram
Fata videns, humiles voces summissaque verba
Ore dabit ficto: iuvenem semperque secundis
Assuetum casus varios librare monebit
Fortune, ac multa ancipiti sermone tremenda
Proferet eventusque ducum. Cum nulla videbit
Verba altum movisse animum, tum tristis et ira
Fervidus, arma fremens bellumque, in castra redibit.
Pugna erit ambiguo quam spectent Fata favore,
Cuius ad eventum toto timeatur in Orbe.
Sanctior his preerit castris, dux impius illis:
Hinc Virtus obiecta malis Cultusque modesti
Et Pudor et benesuada Fides Pietasque comesque
Iustitia et relique vibrabunt arma Sorores;
Inde Furor, Dolus et Rabies et nescia veri
Pectora Contemptusque Dei fervensque Libido
Cecaque perpetuis crescens sub litibus Ira
Et scelerum species horrende ac nomina multa.
Victor eris bello tandem, victoria nec te
Efferet; ast illum fortuna adversa repente
Prosternet. Victus fugiet peregrinaque tanget
Litora, qua Grais Asiam regionibus estus
Hellespontiaci dirimit maris. Omnia tandem
Tentabit, regumque pedes indignaque supplex
Continget genua atque aliena precabitur arma,
Italicas ardens iterum ruiturus in oras,
Si Fortuna sinat. Nobis sed amicior illa,
Iam longis satiata malis, funesta retrorsum
Consilia evertet. Quid multa? Vagabitur exul
Pessimus et terras virus disperget in omnes,
Romanos in morte petens. Ceu saxea sevum
Cum forte in triviis tempestas obruit anguem,
Ille furit, moriensque minas vomit atque venenum
Mille ligans caudam squamosaque corpora nodis,
Horrificus solo aspectu, postrema cruentus
Sibila languentesque oculos attollit et ipsum
Sevit in auctorem frustra: sic turbidus iste
Mille vias moribundus aget. Quo tempore forte
Publica dum perages mandata, videbis inermem
Securus, faciemque trucem que terruit orbem.
Colloquio festiva dies videatur amico,
Tantorum felix Ephesus sermone virorum.
Fama quidem mendax falsa cum laude nefandos
Equat iniqua bonis. Facinus dum grande, tremendum,
Horrendum dictu invenit, canit orba per Orbem,
Nec dirimit causas. Patriam iuvat ille cadentem,
Laudatur; multaque alius cum strage cruentas
Captat opes regnumque sibi iaciturus in auro,
Hic quoque laudatur. Laudabitur Hanibal atque
Scipio: posteritas mirabitur omnis utrumque.
Heu par dissimile et diverso sidere terris
Illatum! At vulgus discernere quanta sit inter
Magnificum ac tetrum facinus distantia, nescit.
Quam subito miris animum volet ille loquendo
Flectere blanditiis! seu sunt hec Punica semper
Pectora, seu laudem virtus vel ab hoste meretur,
Precipue tam rara quidem. Verum illa iocosum
Qualiacumque tibi risum fortasse movebunt;
Nil aliud. Sic ille graves in morte reflexus
Quum dederit falsaque animum spe paverit amens,
Tandem Bithinica ruet imperterritus aula,
Dux atrox, Urbique metum depellet et Orbi.
Hostis fata vides, tanto quem tempore tellus
Sustinet Ausonie. Quod si Romana requiris,
Pauca, sed e medio Fatorum intentus acervo
Accipe. Proclivem faciet victoria presens
Ad reliquas facilemque viam, nullumque pudebit,
Quem teneat Carthago potens, apprendere portum.
Illa iugum populos et ferre tributa docebit.
Ilicet Etholus consurget vanus ad arma,
Proruet Anthiocus; fratris iunioris et illum
Vincitis auspiciis, teque orbis noscet Eous,
Ut Zephirus pridem ac pluvialis noverat Auster.
Inde alia ex aliis nascentur bella, sed omnes
Vincet Roma minas et totum proteret Orbem.
Victa iugum regna excipient: sub legibus ibunt
Mox Galathe Macedumque furor; nil regia possunt
Nomina, nil patrum egregii prodesse labores.
Magnus Alexander totiens revocatus ab urna
Si redeat, mea sit quenam sententia nosti:
Grecia cunta brevi procumbet tempore victa
Et male cesorum penas dependet avorum.
Hic placet et Glabrio et spectata modestia Memmi
Flaminiique animus, claris qui crescere factis
Incipit et tecum tentat certamina fame.
Res instant varie, series quoque longa laborum:
Florida namque viris venit armipotentibus etas.
Hec michi iam Scauros, Drusos crebrisque Metellos
Insignes titulis et nomina clara Nerones
Protulit. Hoc olim veniet de stipite ramus
Pestifer ac populis umbra nociturus iniqua.
Iam sensim assurgunt rigida virtute Catones.
O utinam domus illa minus foret invida nostre!
Surgunt Emilii, quorum de gente nepotem
Elige, qui nomen gestis mereatur avitum,
Relliquiasque tuas ferro consumat et igni,
Durior id meritis odioque accensus honesto.
Longius incedam; iamque hinc Sillamque ferocem
Pompeiosque graves animosaque pectora Bruti
Ante oculos habeo, stupeoque ubi condere ferrum
Audeat. Hinc rerum summa ad fastigia ventum est
Cesareumque genus toti dominarier Orbi
Prevideo. Quid cunta sequor? Non ditior unquam
Urbs animis erit egregiis ducibusque supremis.
Crederet hoc aliquis? Campano raptus aratro
Unus erit bello eximius, qui nostra sub Austrum
Signa ferat Libiamque iterum premat, inclita regum
Colla triumphali victor fracturus ab arcu,
Bisque sub extrema Latium formidine solvat
Obsidione gravi, calidaque reversus ab ora
Atque Alpes subito iussus transire nivosas
Preter Aquas Sextas - dicunt sic nomine vallem -
Theutonicum insigni compescat strage furorem;
Post simili ardentes prosternat vulnere Cimbros.
Orbis in extremi latebras, ubi castra locasti,
Nunc, iuvenis memorande novis per secula factis,
Magnus item iuvenis veniet; nec dignior alter
Nomen habet magni. Hic Tagum Bethimque et Hiberum
Coget ferre iugum dominumque agnoscere Tybrim.
Hic idem nimia civem feritate rebellem
Contundet. Tibi nulla animum contingat honestum
Invidia; atque alios patiaris ad alta volare.
Nullus erit nullusque fuit cui gloria tota
Cesserit: illa novis semper parat integra partem.
Vita brevis, rerumque venit longissimus ordo.
Quid fiet, nisi queque suos produxerit etas
Venturis qui sponte velint occurrere fatis?
Sufficeret cunti spatio si temporis unus,
Publica res poterat duce te contenta fuisse.
Tu siquidem letus mecum, dum bella gerentur,
Hic eris, et iuvenem egregium laudabis ab alto.
Pauca ex innumeris memoro: maiora supersunt
Gesta viri, plectroque aliis maiore canenda.
Namque hic precipiti - sit fas dixisse - volatu
Victor ab occasu discedens victor ad ortus
Perveniet nomenque Italum super astra levabit.
Omnia succumbent: multis Fortuna triumphis
Larga volet ditare ducem; moderatior autem
Implendusque animus paucis, quod laurea triplex
Stringat honesta comas, quod ter sua Roma verendo
Exstantem curru videat, contentus abibit.
Hic et piratas pelago depellet ab omni:
Vincetur Iudea tenax, Armenia duplex,
Cappadoces Arabesque et lato corpore Ganges,
Persis et Arsacides: Rubroque a litore tandem
Omnia vincentes rigidam veniemus ad Arthon,
Et glaciale solum, Tanaim et Meotida duram
Ripheosque procul tangemus in ethere montes.
Attriti longo fugient certamine reges
Et vitam simul et regnum bellumque perosi.
Caspia calcabunt victores claustra, Sabeam
Turicremasque domos: intacti limina templi
Intrabunt cernentque aditi penetralia sacri.
Purpura non illos, non gemme aurumque movebunt:
Thesauros inter medios mucrone trementi
Paupertas Romana venit nec tangitur illis.
Insula non toto restabit libera ponto,
Non tellus seu pressa vagis seu stantibus astris.
Aula sub imperium veniet ditissima Cipri,
Creta superstitionum ingens domus atque magistra
Euboicumque latus, Phebo Rhodus inclita et undis,
Tum salis Egei, celo velut astra sereno,
Ciclades effuse medio, clipeusque potentis
Trinacrie et crasso dives Sardinia celo
Pauperiorque solo sed apricis Corsica saxis,
Et quicquid Tusco iacet equore, quicquid Hibero,
Quicquid et Adriaco. Sed quis cum classe frementem
Ibit in Occeanum? Fortissimus ille nepotum
Unus erit magno semper cantandus in orbe,
Gallica qui vario complebit rura pavore
Et fluvios atri violabit sanguinis unda.
Inde procul celo et terra pelagoque repostos
Auricomos rapido calcabit Marte Britannos,
Stringet et indomito luctantem gurgite Rhenum
Pontibus, hostilesque tenens cum milite fines
Tristia ceruleis Germanis bella movebit.
O felix si forte modum sciat addere ferro!
Nesciet heu! noletque miser; sed turbine mentis
Victrices per cunta manus in publica vertet
Viscera, civili fedans externa cruore
Prelia et emeritos indigno Marte triumphos;
Me tamen infami tam multa decora furore
Commaculare pudet. Quam turpiter omnia calcat
Ambitus, ut totum imperium sibi vindicet unus,
Primus et exemplum reliquis, spolietque superbus
Erarium, miserosque novo legat ordine patres!
Hec et Pharsalicas mortes Ephireaque arma,
Thapsonque et Mundam et Capitolia sanguine tincta,
Omnia pretereo. Succedet maximus illi
Inde nepos clara veniens a stirpe sororis.
Hic michi longinquos mittet sub legibus Indos,
Egiptumque ferox et barbara sistra moventem
Uxorem Latii capiet ducis; inde per omnem
Fulminet ense diem, reges pede supprimat altos.
Hic parere ferum Romanis fascibus Histrum
Perdoceat, gemineque solum quod subiacet Urse.
Hic Urbem tribus invectus de more triumphis
Edicet toti precepta incognita mundo,
Et summo celsus solio summissa videbit
Sceptra sibi summosque duces atque agmina vulgi
Munera ferre omnes studioque ardere placendi.
Iam senior rigidos bello contundet Hiberos.
Ultimus ille labos: exhinc tranquilla sequuntur
Secula: tum gemini claudentur tristia Iani
Limina et erati iungentur cardine postes,
Inde gravem tumulo mittet veneranda senectus
Digressum amplexu et dilecte coniugis ulnis.
Huius post cineres video Romana reverti
Fata retro et pulcros prolabi ad turpia mores.
Hei michi! quid moreris? Tecum moritura propago
Nominis est nostri. Sed tu tibi debita nactus
Alta petes convexa poli. Quid turba superstes,
Ludibrium mundi generisque infamia primi?
Tartara conspicient meriti Stigiosque recessus.
At nimium propero: video par nobile, natum
Atque patrem et gemino Capitolia leta triumpho.
Laurea bina viret, duplex quoque purpura, currus
Non videor spectare duos, contenta sed uno
It Pietas: nova res equidem et dignissima fama.
Corruet his ducibus Ierosolima, victaque ferro
Inclita relligio, et gladiis perrumpere sacra
Fas erit et poterunt populi peccata mereri.
Ulterius transire piget; nam sceptra decusque
Imperii tanto nobis fundata labore
Externi rapient Hispane stirpis et Afre.
Quis ferat has hominum sordes nostrique pudendas
Relliquias gladii fastigia prendere rerum?"
Amplius urgentem quoniam frenare dolorem
Non poterat, rupit lacrimis et voce loquentem:
"Quid miserum! pater alme, refers? Tantumne licebit
Fortune? Prius in Stigias convulsa paludes
Astra cadent; prius ethereo trux arbiter Orci
Victor erit solio celique tonabit ab arce,
Africa quam Rome victrix sua iura suumque
Nomen in eternum rapiat". Non longa dolentem
Passus ait: "Depone, precor, lacrimasque metumque:
Vivet honos Latius, semperque vocabitur uno
Nomine Romanum imperium; sed rector habenas
Non semper Romanus aget; quin Siria mollis
Porriget ipsa manum, mox Gallia dura, loquaxque
Grecia, et Illiricum: tandem cadet ista potestas
In Boream: sic res humanas Fata rotabunt.
Forte sub extremos annos mundique ruentis
Interitum ad proprias sedes Fortuna redibit.
Altius incumbes atque urbis cetera nostre
Fata petes. Unum hoc de pluribus ille supernus
Abscondit sub nube Deus; sed, noscere quantum
Permissum est animi augurio, non victa sub hoste
Roma ruet, nullique data est ea gloria genti,
Nulli tantus honor populo. Vincetur ab annis
Rimosoque situ paulatim fessa senescet
Et per frusta cadet. Nulla unquam, nulla vacabit
Civilique odio et bellis furialibus etas.
Tempus adhuc veniet cum vix Romanus in urbe
Civis erit verus, sed terras lecta per omnes
Fex hominum; tamen hec sese male sana cruentis
Turba premet gladiis, et ni fortissimus unus
Vir aliquis dignus meliori tempore nasci
Opponat sese medium frontemque manumque
Litibus ostendat, superest quodcumque cruoris
Pectoribus miseris, per mutua vulnera fundant.
Hoc solamen habe: nam Roma potentibus olim
Condita sideribus, quamvis lacerata malorum
Consiliis manibusque, diu durabit eritque
Has inter pestes nudo vel nomine mundi
Regina. Hic nunquam titulus sacer excidet illi;
Qualiter annosum vires animusque leonem
Destituunt, sed prisca manet reverentia fronti
Horrificusque sonus, quamquam sit ad omnia tardus.
Umbra sit ille licet, circum tamen omnis inermi
Paret silva seni. Sed quis vel noscere certam
Audeat, aut rebus tantis prefigere metam?
Vis loquar? In finem, quamvis ruinosa, dierum
Vivet et extremum veniet tua Roma sub evum
Cum mundo peritura suo." Sic fatus ab alto
Pectore suspirans tacuit, dextraque sequentem
Per nitidum conducit iter. Iam prona cadentis
Calcabant convexa poli, gradibusque suprema
Linquebant levibus. Qui lumine terga feriret
Lucifer altus erat; tamen una erat umbra duorum,
Athlantisque ruens de vertice plena propinqui
Cinthia conspecti splendebat ymagine fratris.
Hic iterum genitor sacro veneranda resolvit
Ora sono. Stetit eximia dulcedine mundus
Captus et eternos tenuerunt astra meatus.
"Nate, prioris" ait "solamen et optima vite
Pars michi, qui leto cumulas nunc gaudia celo,
Quodque ego non rebar, facis ut spectando beatus
Mortalem videar michi me felicior ipso,
Huc aures intende pias et pectora veri
Plena refer. Mora nostra brevis, namque invida noctis
Umbra abiit, pelagusque operit iam fluctibus astra.
Omnia nata quidem pereunt et adulta fatiscunt;
Nec manet in rebus quicquam mortalibus; unde
Vir etenim sperare potest populusve quod alma
Roma nequit? Facili labuntur secula passu:
Tempora diffugiunt; ad mortem curritis; umbra,
Umbra estis pulvisque levis vel in ethere fumus
Exiguus, quem ventus agat. Quo sanguine parta
Gloria? quo tanti mundo fugiente labores?
Stare quidem vultis, sed enim rapidissima celi
Vos fuga precipitat. Cernis quam parva pudendi
Imperii pateant circum confinia nostri?
Hec tamen heu quanto nobis extenta labore!
Nunc quoque quam multo vobis servanda periclo!
Finge quod esse potest, et erit, nisi Fata benigni
Penitet incepti: totius sola sit Orbis
Roma caput, terris dominetur sola subactis.
Quid tamen hic magnum? tanto quid nomine dignum
Invenis? Angustis arctatus finibus Orbis
Insula parva situ est, curvis quam flexibus ambit
Occeanus, viden ut parvus cognomine magno?
Nec tamen hanc totam incolitis. Nam multa paludes,
Multa tenent silve; pars rupibus hispida torpet,
Parsque riget glacie; pars squalet inusta calore,
Serpentumque domos calidis tegit estus harenis.
Utque simul totum videas, huc lumina volve.
Verticibus celi adversos atque alta tenentes
Cernis stare polos, subiectaque cunta duobus
Perpetuo durata gelu? Prohibetur ab illa
Stirps hominum regione procul; nil nascitur illic
Quod victum prestare queat. Qua semita solis
Latior, obliquusque vagis it circulus astris,
Ignibus arva rubent, mediusque exestuat ingens
Pontus et ardorem celi male temperat humor
Subditus. Huc olim Argolici finxere poete
Convenisse deos, potuque ciboque refectos
Ethiopum cum rege gravis duxisse sub umbra
Athlantis placidam tranquillo numine noctem:
Quod fictum est ideo quia numina magna putabant
Sidera, que liquidis primum vescuntur in undis,
Ethiopum quas litus habet, mox fessa videntur
Vergere ad occasus, ubi maximus eminet Athlas,
Ultima terrarum qui possidet: ille paratus
Excipit ac magno venientia contegit antro.
Sed redeo: mediam vetitum est attingere zonam,
Etheris hinc etenim vos inclementia longe
Summovet; at circum flammis permixta tepescunt
Frigora; sic gemina mortales sede fruuntur.
Altera sed vobis est invia: separat illam
Et calor et pelagus. Statio tantum unica restat
Parva, sed hec vasto nimis interrupta locorum
Desertoque habitu; linguarum dissona multum
Murmura, diversi mores. Hec crescere famam
Impediunt; nulli toto cognoscier orbe
Contigit. Extrema quis erit bene notus in Artho,
Et Nili ignotum continget nomine fontem?
Quem sua Toprobani commendet gloria et idem
Litus ad Hibernum resonet? Mortalia quorsum
Vota ruunt? Amplam cupiunt diffundere famam;
Septa sed arcta vetant. Angusto carcere clausos
Somnia magna iuvant; at cum lux ultima somnum
Excutit ac tenebras adimit, tum cernere verum
Heu miseri sero incipiunt, et tempora retro
Nequicquam aspiciunt, abeuntque amissa gementes.
Illa quoque in vobis ridenda insania mentes
Occupat: eternum cupitis producere nomen,
Secula demulcent animos numerosa, venitque
Posteritas longa ante oculos; libet ire per ora
Doctorum extinctos hominum, clausosque sepulcro
Liberiore via per mundi extrema vagari.
Vivere post mortem, violentas spernere Parcas
Dulcia sunt, fateor, sed nomine vivere nil est.
Vivite sed melius, sed certius: ardua celi
Scandite felices, miserasque relinquite terras.
Hic vos vita manet, quam secula nulla movebunt,
Quam nec tristis hiems, nec noxia torqueat estas,
Anxia solicitam quam non opulentia reddet,
Querula non mestam paupertas, pallida non mors
Obruet, haud nocuo vexabunt sidere morbi
Corporis atque animi. Sine tempore vivite; nam vos
Et magno partum delebunt tempora nomen,
Transibuntque cito que vos mansura putatis.
Una manere potest occasus nescia virtus.
Illa viam facit ad superos. Hac pergite fortes,
Nec defessa gravi succumbant terga labori.
Quod si falsa vagam delectat gloria mentem,
Aspice quid cupias: transibunt tempora, corpus
Hoc cadet et cedent indigno membra sepulcro;
Mox ruet et bustum, titulusque in marmore sectus
Occidet: hinc mortem patieris, nate, secundam.
Clara quidem libris felicibus insita vivet
Fama diu, tamen ipsa suas passura tenebras.
Ipsa tuas laudes etas ventura loquetur:
Immemor ipsa eadem, seu tempore fessa, tacebit
Immemoresque dabit post secula longa nepotes.
Magna geris, maiora geres, immensaque victor
Conficies tu bella manu et dignissima fama:
Res multis laudata quidem laudandaque multis.
Cernere iam videor genitum post secula multa
Finibus Etruscis iuvenem qui gesta renarret,
Nate, tua et nobis veniat velut Ennius alter.
Carus uterque michi, studio memorandus uterque:
Iste rudes Latio duro modulamine Musas
Intulit; ille autem fugientes carmine sistet;
Et nostros vario cantabit uterque labores
Eloquio, nobisque brevem producere vitam
Contendet; verum multo michi carior ille est
Qui procul ad nostrum reflectet lumina tempus.
In quod eum studium non vis pretiumve movebit,
Non metus aut odium, non spes aut gratia nostri;
Magnarum sed sola quidem admiratio rerum,
Solus amor veri. Sed quid tamen omnia prosunt?
Iam sua mors libris aderit; mortalia namque
Esse decet quecumque labor mortalis inani
Edidit ingenio. Quos si tamen illa nepotum
Progenies servare velit, senioque nocenti
Vim facere ac rapido vigilans obsistere seclo,
Non valeat, tam multa vetant; fatalia terris
Diluvia et populos violentior estus adurens,
Et pestes rerum varie celique marisque,
Bellorumque furor toto nichil orbe quietum
Stare sinens, libris autem morientibus ipse
Occumbens etiam; sic mors tibi tertia restat.
Quot modo in extremo claros Oriente vel Austro
Esse viros reris? tamen ad vos mittere nomen
Non potuere suum. Quot prima etate fuisse
Illustres famamque ausos sperare perennem,
Nunc tamen ignotos? Annorum, nate, locorumque
Estis in angusto positi. Que cunta videntem
Huc decet, huc animos attollere. Vulgus inane
Viderit in terris quo te sermone loquatur.
Despice quisquis is est, et si mea iussa merentur
Te docilem, humanum, iubeo, contemne favorem,
Neve ibi tantarum rerum spem pone tuarum.
Illecebris trahat ipsa suis pulcherrima Virtus.
Gloria si fuerit studiorum meta tuorum,
Pervenies equidem, sed non mansurus, ad illam.
Premia sin autem celo tua, nate, reponis,
Quo semper potiaris habes sine fine beatus
Et sine mensura. Quod si dulcedine fame
Tangeris et stimulis etiam nunc pungeris istis,
Quod preclara tuo stat gloria fixa labori
Polliceor: veniet pretium tibi, nate, quod optas;
Illa vel invitum, fugias licet, illa sequetur.
Ut sub sole vagum comitatur corporis umbra
Ipsa tui: quocumque gradum tu flexeris, illa
Flectitur et stat, si steteris; sic Fama volentem
Nolentemque simul sequitur. Sed numquid ineptum
Dixeris arenti gradientem in pulvere, ut umbram
Aspiciat post terga suam? Non sanior ille est
Qui terit etatem frustra corpusque fatigat,
Aut animum curis onerat, nichil inde reposcens
Ni laudem et vanos populi per compita ventos.
Quenam igitur queres mea sit sententia. Dicam.
Ille eat ut metam teneat, licet inter eundum
Umbra sequatur iter; Virtutis amore laboret
Hic alius, celumque sibi sit terminus, et non
Gloria, que meritos sequitur, vel spreta, labores.
Ergo age, nate, viam, tibi quam super ardua monstro,
Ingredere, aut potius ceptum ne desere callem.
Publica res duce te vigeat, victrixque supremo
Cardine Fortune sedeat. Spectabit ab astris
Quicquid ages placidus rex cunta tegentis Olimpi,
Letus honore tuo, sed nullo letior actu
Quam quod te patrie baculum superesse labanti
Nomen et hoc merito Scipionis habere videbit,
Cognomenque aliud tibi quod tua facta parabunt.
Insuper id moneo, memorique hoc imprime menti:
Post studium recti patrieque parentis amorem
Proxima de caris tibi cura supersit amicis.
Pronus amicitias amplectere, quas tibi Virtus
Conciliat, partasque cole; hoc da, nate, roganti.
Rebus in humanis nil dulcius experiere
Alterno convictu et fido pectore amici.
Est equidem e multis tibi nunc certissimus unus
Lelius. Archani sit conscius atque minister
Ille tui, regat affectus pectusque profundum
Cernat inaccessum reliquis. Post tempore multo
Lelius alter erit domui claroque nepoti
Carus et eximio pariter coniunctus amore.
Hinc olim multi errabunt, parque omnibus unum
Lelius et Scipio celebrabitur inter amicos
Quos tulit extrema veniens ab origine mundus,
Cum duo sint paria et longo distantia tractu.
Suscipe tu primum, nec, sis licet altus, amicum
Despice plebeium, quoniam de plebe verendi
Surrexere viri, quos nobilioribus equos
Viva tulit Virtus animusque parentibus impar."
Dixerat. Ille autem: "Tua per vestigia quamquam
Ingressus, nunquam patrio memor ipse decori
Defuerim. Tamen admonitus vigilantior ibo
Quo me, sancte, vocas, genitor. Sed multa monentem
Te fatum tacuisse meum, pater optime, miror".
Mestior ille: "Equidem! tua te, dulcissime, virtus
Aspera cunta pati doceat. Quid Fata reservent
Ultima preclaro malis nescire labori.
Ingratam patriam - piget heu narrare pudetque -
Experiare licet, facili contentus abito
Vindicta. Non arma tibi, non castra movenda,
Etsi forte queas. Prestat quamcumque subire
Fortunam: patriam servatam perdere noli
Et meritum vastare tuum. Fugat illa? recede.
Non revocat? persta. Sed preclarissimus exul
Viventi illatum moriens ulciscere verbo
Dedecus, et patrie cineres atque ossa negato,
Ingratamque voca, memorique inscribe sepulcro.
Hoc liceat tantum; tibi nil permiseris ultra.
Iamque vetor traxisse moras. Memor ergo parentis,
Nate, vale, et mitis surgentem dirige fratrem;
Isque viam post te tua per vestigia servet."
Dixit et equavit fugientia sidera cursu.
Interea lux orta super tentoria fulsit
Irrupitque ducis durum rubicunda cubile.
Bucina castrorum cecinit, sonituque tremendo
Attonitum subito somnusque paterque relinquit.